BCCCAP00000000000000000000547

260 DE DEO CREANTE, th. 9, n. 460-461 ART. I De rerum conservatione THESIS 9,ª: Deus res creatas positive et directe in esse conservat. 469. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti utrum influxus Dei super res creatas desinat esse post earum creationem, an, e contra perseveret eas positive et directe conservando in suo esse; dicimus in thesi influxum Dei perseverare super res creatas post earum crea– tionem. Explicatio terminorum.-Conservatio est influxus agentis quo res ali– qua in existentia sua perseverat. Divisio. Conservatio duplex distinguitur: negativa et positiva; ne– gativa consistit in eo quod rem non destruat; positiva consistit in eo quod, actione sua rem conservet. Conservatio positiva duplex esse potest: a) Indirecta, quae consistit in remotione eorum elementorum quae :rem penitus destruerent; et b) directa, quae consistit in actione qua– dam permanenti qua res positive sustentatur et vi cujus in suo esse perseverat. Sensus theseos: est quod Deus res creatas positive et directe, seu sua actione continuata et permanenti, in suo esse conservat et sus– tentat. Quapropter conservatio nihil aliud est quam ipsa actio creatrix con– tinuata et permanens; quemadmodum creationi correspondet esse re– rum cum novitate essendi, sic pariter conservationi respondet idem esse cum continuatione (1). 461. Censura. -Est doctrina de Jide divina, in Sacra Scriptura et Traditione ciare admodum contenta, immo etiam, juxta aliquos, de fide definita in Conc. Vaticano: « Universa vero quae condidit, Deus pro– videntia sua tuetur atque gubernah (2), ubi agi videtur, saltero indi– recte, de conservatione rerum conditarum. Catechismus Rom.: «Quemadmodnm omnia, ut essent, creatoris summa potestate, sapientia et bonitate effectum est, ita etiam, nisi conditis rebus perpetua ejus providentia adesset, atque eadem vi, qua ab initio constitutae sunt, illas conservaret, statim ad nihilum redi– renfa (3). Quod haec conservatio sit positiva et directa, est theologice certum. (1) l, q, 104, a. 1, ad 4. (2) DENZINGER, 1784. (3) P. 1, c. 3, n_ 21.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz