BCCCAP00000000000000000000547

DE RERUM CONSERVATIONE, th. 9, n. 458-459 259 «Unumquodque, ait Stus. Thomas, constituitur in specie secundum quod determinatur ad aliquem specialem gradum in entibus, quia spe– cies rerum sunt sicut numeri» (2). 2.º) Quia experientia constat unam speciem in aliam non transire, et, si aliquando id videatur, experientia novimus novam speciem paula– tim redire in primitivam ex qua orta est. 3.º) In nulla specie viventium deprehenditur tendentia in: aliam sese transformandi, sed potius inclinatio ad conservandam suam na– turam. 458. Corollarium.-Transformismus igitur moderatus remanet mera hypothesis, quae defendí quidem potest eo quod fidei catholicae non contradicat, sed quae nullam adhuc probabil1tatem habet. Ne,: dicas transformismum commendari eo quod, in stratis terrae, species tali ordine distributae et sibi succedentes inveniantur, ut im– perfectiores adsint in imis, perfectiores vero in superioribus. Nam: a:) id esse negandum affirmant geologi, et b) id nihil aliud sibi vellet nisi quod Deus successive praeC:ictas species crearet, vel quod germina ve– getalia et animalia, terrae a Deo commissa, juxta circumstantias sibi favorabiles, sibi succederent in earumdcm productione ·et vivificatione. Nec dicas denlque transformismum valde commendari ex eo quod em– bryon animale, antequam ad perfectam evolutionem deveniat, transeat per singulas formas ordinum inferiorum; e. g. embryon hominis tran– sit pe!· formam vermis, piscis, símil, etc.... Nam, id absolute negandum est: verum est quod embryon hominis non sit ab initill plene evolutum, sed jam a primo instanti animationis est species propria, licet in statu imperfecto propter defectum corporis. CAPUT II DE RERUM CONSERVATIONE, CONCURSU ET GUBERNATIONE MUNDI 459. Connexio materiae.-Jam probavünus in thesibus praecedenti– bus De.im es.se causam efficientem, exemplarem et finalem mundi; Deus enim omnia ex nihilo creavit, et quidem juxta ideas in mente divina ;1.b aeterno existentes. et ad gloriam suam, non acquirendam vel augendam, sed manifestandam; denique actum est in quaestione praecedenti de conciliatione narrationis mosaicae cum placitis scien– tiarum naturalium. (2) 1, q. 50, a. 2, ad l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz