BCCCAP00000000000000000000547
258 DE DEO CREANTE, th. 8, n. 454-457 b) Contradicit rationi: l.º) qma ratio demonstrat repugnantiam materiae infectae et ae– ternae (4). 2.º) quia experientia constat omnia viventia ex aliis viventibus ori– ri, juxta illud: omne vivum ex vivo. 3.º) quia g{;neratio spontanea non datur juxta experientias ab exi– miis viris factis. 4.º) quia effectus non potest esse causa nobilior et ideo materia inorganica non pot-est producere effectum se ipsa perfectiorem, nempe vitam. II.-De Transformismo mitigato. THESIS 8.ª: Transformismus mitigatus, etsi fidei non contradicat, non tamen videtur admittendus. 455. Ejus expositio.-Transformismus moderatus in eo differt ab absoluto quod admittat materiam fuisse a Deo ex nihilo creatam, im– mo et quasdam species viventium, vegetalium et animalium; at simul docet species viventium, a Deo creatas, per successivas transformatio– nes locum dare novis ejusdem regni viventium speciebus; vegetales sci– licet ex vegetalibus, et animales ex animalibus; immo aliqui Transfor– mistae eo usque suam sententiam protrahunt ut dicere non erubescant speciem animalem efformasse ipsum corpus primi Adami, cui Deus ani– mam infunderet; sed de hac quaestione infra recurret sermo .(1). 456. Censura.-Transformismus rrioderatus, etsi fidei non contra– dicat, tamen admittendus non videtur, quia nulla ratio cogens ipsum suadet. 457. Probatur: a) Fidei non ccmtradicit. Quia Transformismus admittit creationem mundi et vitae originem habuisse a Deo. Jamvero haec satis sunt ad salvandam revelationem, quae non affirmat utrum Deus imrnediate omnes omnino species pro– duxerit, vel mediate tanturn, unam scilicet mediante alia. Ergo Trans– formismus moderatus fidei catholicae non contradicit. Immo. ipsi auctores aperte dicunt suam doctrinam transformis– tam conformem esse fidei catholicae, aut saltem ei non repugnare. b) Non tamen videtur admittendus. l.º) Quia species determinantur per suam naturam. Sed natura est lnvariabilis. Ergo. (4) Cfr. dicta superlus (1) IntPr catholicos tranRform!smum moderatum defendunt: GUIBERT, Les orf– vines des especes, 1896; TANQUEREY, OP. cit.. n. 42 sqs,; HONORATUS DEL VAL, De Deo Creantc, n. 83; CncHIN, L'evolution et la vte...
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz