BCCCAP00000000000000000000547
DE TRANSFORMISMO ABSOLUTO, th. 7, n, 452-454 257 I.-De Transformismo absoluto. THESIS 7.ª: Transformismus absolutus admitti nequit. 452. Fautores hujus systematis.--Sunt illi qui omnes species viven– tium, homine non excepto, dicunt procedere e sola materia aeterna et infecta, sive per generationem spontaneam, sive per successivas ma– teriae et specierum evolutiones et transformationes, e solis materiae viribus ortas (1). Quomodo istae evolutiones et transformationes contigerint, diversi– mode explicatur ab ipsis; alii ad circumstantias externas recurrunt, videlicet ad necessitates et indigentias quae novas producerent tenden– tias, et nova organa, et facultates, usque dum novae species produce– rentur; alii ad selectionem naturalem, vi cujus viventia perfectiora commrscerentur inter se et locum darent speciebus perfectioribus. Aliqui dicunt transformationem specierum tieri lente per continuam evolutionem in melius; alii vero per saltus, ita ut typus primitivus aliquando subito in novam speciem perveniat. Id, quod est omnibus evolutionistis absolutis commune, est quod nullum admittant interventum Dei, neque in creatione materiae, nec in ejus successiva evolutione; materia infecta et aeterna producit vitam in– feriorem; haec autem vita inferior, sese continuo evolvens. suis viribus naturalibus, producit vitam superiorem, usque tandem producitur et homo. 453. Censura.- Doctrina Transformisrrii absoluti, quatenus negat quemlibet interventum Dei in creatione materiae, et speciatim crea– tionem hominis, est haeretica, nam doctrina contraria definita est in Concilio Lateranensi IV: «Creator omnium... sua omnipotenti virtute simul ab initio tempo– ris utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam, quasi commu– nem ex spiritu et corpore constitutam» (2). 454. Probatur. a) Contradicit Sacrae Scrivturae; nam, in ea dici– tur omnia fuisse a Deo in tempore facta, •et speciatim id dicitur de viventibus et de homine: «Et ait (Deus): germinet terra herbam virentem; vroducant aquae ... producat terra... faciamus hominem-,, (3). (1) cum deblta cautela legl possunt: LAMARK, Philosophie zoologique; SPEN• CER, First principles et Prinriples of Biology; DARWIN, Origin of species; HuxLEY, l/évolution et l'origi?Ze des especes, 1863; HAECKEL, Histoire de la creation des etres organise9; BERGSON, L'évolution creatrice, 1907, et alit multi ex rat!onallstls. Auctores cathollc! : PESCH, lnst. philosoph,, na.tur., th. 61-62; URRAFU– RU, Psychologia, lib. 1, dlsp. 2; GurnERT, Les origtnes des especes 1923; !vlrn. La Crer,ción, c. 36; ARINTERO, La evolución y la filosofia cristiana; ZACARÍAS MARTÍNEZ, Estud,irJs biológicos, vol. 1; MENDIVE, La religiin vindi– cada: A. DoNDEYNE, De ei-ol1,t10nismo sub respectu theologtco, in Col!Brug., 32 (1932), 234-238. (2) DENZINGER, 428; cfr. etiam 1783. (a) Gen.. 1, .3; 1, 11-26. MAN, THEOL. DOGM.-18,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz