BCCCAP00000000000000000000547

256 DE DEO CREANTE, n. 450-451 Porro, in qualibet interpretatione haec principia tenenda sunt: a) In qualibet explicatione tenendum est creationem materiae esse a solo Deo ex nihilo. b) In qualibet sententia tenendum est motum materiae non pro– cedere ab ipsa materia, nec mechanice fuisse a materia productum, sed a solo Deo impressum et ordinatum. e) In qualibet sententia tenendum est materiam anorganicam non fuisse aptam ad vitam producendam, sed vitam apparuisse per specia– lem Dei interventum. d) In qualibet explicatione tenendum cst primum hominem fuisse a solo Deo creatum et de limo terrae formatum. His principiis sedulo retentis, affirmari potest cum omnímoda pro– babilitate: a) Sex dies mosaicos esse periodos longissimi temporis, cujus ini– tium appellatur mane, finis vero vespere, quia in sacra Scriptura vox «yom,., aliquando significat tempus indeterminatum, et scientiae natura– les requirunt tempus longissimum ad efformationem terrae. b) Moysem, in conscribenda creatione et mundi formatione, non chronologice, sed idealiter processisse; nam id satis apparet ex ordine quem adhibet Moyses distinguendo ordinem creationis, ordinem produc– tionis et ordinem ornatus, plantas scilicet post productionem terrae, pastea pisces et volatilla coeli, denique animalia et hominem ulti– mo die. Nec profecto aliter res fieri poterat, quadoquidem si historiographus aliquis vult historiam quamdam alicujus regís nobis tradere, materias tractandas ita distribuit, ut ordine chronologico relicto, res ab ipso ges– tas ordinat secundum similitudinem aut connexionem quam istae ha– bent 1nter se; slc enim vitantur inutiles repetitiones... ; ídem dicen– dum videtur de Moyse et cum proportione est ratiocinandum. Quaprop– ter Moyses narrationem vere historicam contexuit ordine. non chrono– logico, sed ideali vel logico. IV.~De Transformismo. 451. Constat ex superioribus Deum esse auctorem omnium rerum, quatenus omnia ex nihilo creavit; Deus enim massam ln!ormem crea– vit, deinde omnes species viventium; quemado autem viventia creavit, non constat; potuit Deus omnes species viventium simul creare vel eorum semina terrae committere, vel tandem terram fecundare virtute quadam sufficienti ut sub influxu Dei ordinario successive viventia produceret. Quaelibet ex his s-ententiis admitti potest, dummodo ex– ceptio statuatur pro homine, cujus corpus a Deo ex limo terrae forma– tum est et anima ex nihilo creata. Nunc autem, haec omnia plane negantur a quibusdam scriptoribus, qui Transformistae, sive evolutionistae, appellantur; et quia apud ipsos non una est sententia sed una magis absoluta, alia vero, moderata, agendum nobis est in praesenti de duplici transformismo, absoluto vi– delicet et moderato.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz