BCCCAP00000000000000000000547

DE COSMOGONIA MOSAICA, n. 448-450 255 in v1s10ne Adami. sed potius in rerum natura; quapropter haec sen– tentia dicenda est inventa ad fugiendas difficultates, non vero ad in– terpretandum sensum sacrae scripturae (20). 499. f) Sententia critica seu mythica natur~lis.-Tenet Moysem descrlbere factum creationis mundi, non vero modum formationis ipsius. In hac descriptione sedulo distinguendae sunt ideae religiosae a rebus profanis. Idcae religiosae sunt: quod Deus mundum creaverit, quod omne genus humanum ab uno stipe descenderet, quod Sabbatum debeat sanc– tificari. Res profanae sunt: ordo chronologicus, et caetera omnia quae spec– tant ad formationem mundi. Nunc autem, ea quae spectant ad ideas religioso-morales, litteraliter interpretanda sunt, nec ulli subjiciuntur errori.-Sed ea quae relatio– nem clicunt ad res profanas, utpote desumpta ex mythologiis et cosmo– goniis populorum veterum, vel ex traditionibus popularibus vera cum falsa miscentibus, non esse aestimanda eo quod contineant errores vel mythos vel traditiones falsas. Hinc Deus opus creationis non perfecit spatio sex dierum, nec proin– de hebdomada divina admittenda est (21). Crisis.-Hoc systema plane rejiciemdum est quia: a) contradicit catholicis principiis de inspiratione Sacrae Scriptu– rae, ad omnes et ad singulos textus sese extendente. b) contradicit Commissioni de re bíblica, die 30 junii 1909. e) Moyses describit non solum factum, sed etiam modum formatio– nis mundi. d) quia, etsi Moyses notitiam habuerit cosmogoniae Babylonicae, non inde sequitur ipsum eam assumpsisse, praecipue si attendatur magnas et fundamentalt>s adesse divergentias ínter cosmogoniam biblicam et babylonicam (22). Aliae sententiae.- Sunt et aliae multae theoriae, sive litterales (Con– cordismus, Diluvianismus) sive idealisticae (Concordismus idealis, Pro– phetismus, Poetismus, Liturgismus) quarum expositionem texere superva– caneum existimamus; quapropter earum explanationem Professori sa– crae Scripturae relinquimus; breviter eas exponit Lercher (op. cit., n. 336-54Z). 450. Quaenam sententia amplectenda.-Multa sane conscripta sunt, et nostris in diebus adhuc conscribuntur, ad conciliandam narrationem mosaicam cum scientiis naturalibus; porro, nec progressus scientiarum spernendi sunt, nec narratio genesiaca est contemnenda; quo enim ma– gis investigatur haec, magis etiam apparet concordia cum placitis scien– tiarum naturalium. (20) (21) (22) Cfr. ARINTERO, El Hexameron y la ciencia moderna, pag. 266 sqs.; Revue Bibl., 1899, pags, 323. 324. Ita LAGRANGE, Rez,ue Bibl., 1896: ZAPLETAL, Der Schopfungsbericht der Ge– nesis, 1902; LENORMANT, Les origines de l'historie d'apres la Bible et les traditions des peuples orientaux, 1880; LoISY, Les mythes babiloniens et les prerniers chapitres de la Geni'se, 1901 ; MINOCC'HI, La Genesi, p. 1, sect. 1, 1908, Cfr. HETZENATfER, Tlleol. Bibl. t. 1, parag, 43; opera a LENORMANT et LOTSY conscrlpta fuerunt ab Ecclesia in Indice relata, lnter alias causas ob doctrl• nam quam adhibent clrca prima tria capita Geneseos.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz