BCCCAP00000000000000000000547

254 DE DEO CREANTE, n, 447-448 Verbo (cognitio matutina), et ex vespere et mane factus est dies se– cundus, et tertius, et quartus, et quintus et sextus. Denique tandem Deus die septimo requievit, id est, nihil novi tra– didit Angelis cognoscendum praeter seipsum, et ideo angeli perstite– runt in cognitione matutina (17). Crisis.-Haec sententia Sti. Augustini, quam plures Patres et theo– logi scctati sunt, admitti nequit, praecipue quia ejus fundamentum falsum esse videtur, nempe quod Deus omnia creasset simul; sensus enim est quod Deus omnia creaverit pariter, nullo excepto. Praeterea occurrit ratio valde gravis, nam haec theoria videtur ne– gare historicitatem narrationis mosaicae. Dcnique Sacra Scriptura satis indicat sex dies sumendos esse pro t~mpore reali, non vero logico, quando Dominus hebdomadam instituit et hominibus praecipit sex dies operandum esse, die vero septimo quies– cendum ad instar ipsius Dei. «Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua. Septimo autem die sabbatum Domini tui est... Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt, et requievit in die sep– timo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum» (18). Unde sex dies Geneseos sunt prototypus hebdomadae ab omnibus hominibus imitandae; quae omnia satis indicant opus creationis et formationis mundi sex diebus confectum fuisse; dies non intelligendi sunt :;,ensu logico, sed reali et historico. 448. e) Sententia visionis.-Tenet Deum creasse ab initio materiam informem, quae per successivas evolutiones, longo tempore peractas, hunc mundum formavit non aliter ac postulant scientiarum natura– Hum periti; narratio tamen mosaica non se accommodat eventui rerum historico, sed visioni Adami. Quod ita explicatur. Deus voluit Adamo ejusque propagini inculcare . sanctificationem Sabbati; ut autem id assecutus fuerit, intulit Adamo visionem quam– dam, in qua manifestavit sex dies cum noctibus, vel immisit sex vi– siones per totidem dies in quibus Adamo communicavit revelationem de opere creationis et formatlonis mundi .universi. Adamus igitur opus creationis et formationis mundi apprehendit sex distinctis vislonibus, quae sunt typus hebdomadae sex dies habentis. Moyse¡; vero hace omnia accidisse ex parte Dei cum Adamo per– fecte novit, et inde scripsit suam narrationem juxta numerum visio– num; narratio igitur mosaica respondet visionibus Adami, non vero operi formationis mundi (19). Crisis.-Negari non potest hanc sententiam esse valde ingeniosam et perfecte conciliare Cosmogoniam mosaicam et scientias naturales. At non videtur firmum invenire fundamentum in sacro textu, quan– doquidem Moyses non videatur enarrare in Genesi successiones rerum (17) (18) (19) STUS. AUGUSTINUS, De Gen. ad litt., lib. 4, c. 22-24; De Civ. Dei, llb. 11, c. 7; STUS. ISIDORUS HISPALENSIS, Quaestiones in Genesirn, c. 1; STUS. PROS• PER DE AQIDTANIA, Liber Sent. ex Sto. Augnstino, 145; STUS. ALBERTUS MAG• NUS, Summa Theol., p. 2, (l. 14, membr. 3; CAJETANUS, In Genesirn, c. 1; AEGIDIUS, in Hexameron, P. 1, c. 25. Ex., 20, 9-11. HtTMMELAUE'R, Comment. in Genesim, p. 80 SQS.; SCHOPFER, La Bible et la science, 1881: KURTZ (Protestans), Bibel unrJ. Astronomie, pag. 73; LERCHER, op. cit., n. 542.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz