BCCCAP00000000000000000000547
DE COSMOGONIA MOSAICA, n. 446-447 253 --------- Vocabulum «yom» potest significare non tantum spatium viginti qua- tuor liorarum, sed etiam aliquando significat tempus indefinitum. «In die qua fecit Dominus coelum et terram» (14). «Praevenerunt me in die afflictionis meae» (15). Jamvero in his, aliisque multis textibus, vox «yom» significat tempus indeterminatum. Immo in lingua hebraica non invenitur aliud vocabu– lum ad designandum tempus aliquod indeterminatum. Praeterea dicitur in Genesi 2, 2, Deum requievisse die septimo ab omni opere quod patrarat. Sed dies septimus adhuc perdurat. Ergo eo– dem modo intelligenda est haec vox in opere creationis, nempe pro longissima periodo temporis. Duplex explicatio. Periodistae non eodem modo intelligunt dies-pe– riodos: alii scilicet strictiori, alii vero, moderatiori sensu. Strictiori senrn intelligunt illi qui dicunt periodos mosaicas perfecte concordare cum periodis quas periti affirmant in formatione terrae: concordia completa; quapropter vocati sunt Concord'iStae. Moderatiori sensu intelligunt illi qui dicunt hanc concordiam non verificari nisi in lineamentis generalioribus et principalioribus; dies enim genesiaci sumendi non sunt stricto sensu, pro detcrminata pe– riodo temporis, sed sensu latiori, pro periodo plus minusve extensa; nec aliter dici debet de terrae formatione, nam haec fuit successiva et lenta, et ideo non potest stricte determinari; si autem Moyses sex periodos composuit, non alía de causa id fecisse dicendum est nisi quia inculcare voluit legem Sabbati (16). Crisis.-Sententia perioclica stricta difficile admittitur, a) quia ea quae in una periodo dicuntur esse facta a Deo, reperiuntur in stratis quae formata sunt periodis anterioribus; et b) quia narratio mosaica sex adhibet periodos, dum scientiae naturales hunc numerum determi– natum respuunt, aut non necessario admittunt. Sententia veriodica moderata magis probabilis apparet, et a multis theologis ut vrobabilis propugnatur. 447. d) Sententia idealistica Sancti Augustini.-Tenet Deum om– nia creasse sirnul juxta illud Eccli. 18, 1: «Qui vivit in aeternum, crea– iJit omnia simul»; non tamen res creavit in statu perfecto, sed initiali, ouatenus primis elementis contulit virtutem sese evolvendi et rationes seminales ut producerent viventia. Quid igitur sunt sex dies Moysis? - Non sunt, respondet Augustinus, aliquid reale, sed potius ideale, sese referens ad sex momenta distincta quibus angeli cognoverunt creationem omnium rerum cognitione matu– tina et vespertina; quod sic explicari potest: Statim ac angeli creati sunt a Deo, cognoverunt seipsos in seipsis (cognitio vespertina); deinde cognoverunt seipsos in verbo (cognitio ma– tutina), et factus est dies unus. Simili modo Angeli cognoverunt aliam rem in rerum natura (cognitio vespertina); eamdem cognoverunt in (14) Gen.. 2, 4. (15) Ps. 17, 19. (16) Ita REUSCH, Le Bible et la natitre, parag, 11; PALMIERI, op, cit., th. 16: PESCH, Inst. philos., lib. 3, disp. 1, sect. 2; VIGOUROUX, Manuel Bibliq., t. 1, n, 267 sqs,; MENDIVE, La Religión Católica, c. 15; MIR, La creación, c. 6; LAHOUSSE, OP. cit., p. 1, c. 2, parag, 2: MEJGNAN, Le monde et l'homme Pri– mitif: CAMARA, Contestación a Drapper; PIANCINI, In Historiam creationis mosaicam commentatio.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz