BCCCAP00000000000000000000547
252 DE DEO CREANTE, n. 445-446 massa terrestris efformaretur ex inundatione aquarum int:ra tempus tam breve; strata enim tellurica postulant, ad eorum formationem, spa– tium temporis longissimum. Praeterea recursus ad miraculum et ad omnipotentiam Dei admit– tendus non est, quia Deus opera inutilia non facit (11). «In prima autem institutione naturae, non quaeritur rniraculurn, sed quid natura rerum habeat» (12). 445. b) Sententia restitutionis.-Tenet haec sententia in primo ver– siculo Geneseos: «In principio creavit Deus coelurn et terram», conti– neri creationem et formation2m mundi; omnia enim quae, juxta theo– riam Laplacianam, acciderunt in massa tenuissima usque ad epocham tertia.riam, continentur in praedictis verbis Moysis. At tune supervenit ingens quidam cataclysmus per quem mundus creatus reductus est ad illum statum chaoticum qui describitur in ver– sículo 2: «Terra autem erat (id est, facta est) inanis et vacua, et te– nebrae erant super faciern abyssi.» Du:rnnte tempore transacto ínter creationem et statum chaoticum, efformata sunt strata tellurica et tossilia a geologis inventa in visceri– bus terrae. Deus tamen voluit mundum restaurare vel restituere in suum pris– tinum statum; et incepit, a versículo 3, opus sex dierum; dies enim mosaici sunt dies naturales viginti quatuor horarum (13). Crisis.-Haec sententia, satis ingeniosa, non parvas habet excellen- tias, nam: a) conservat sensum obvium et litteralem vocis «yom» (dies). b) salvat descriptionem historicam narrationis mosaicae, et e) solvit nonnullas difficultates ex scientiis naturalibus desumptas. At non pauca etiam continet quae non possunt admitti. nam: a) Gratis et absque fundamento positivo supponit creationem et formationem mundi describi a Moyse in versiculo l. b) Gratis etiam supponit destructionem fere totalem rerum per ingentem cataclysmum, necnon rniraculosarn reparationem a Deo fac– tam per spatium sex dierum 24 horarum. e) Nec sibi ipsi cohaeret, nam, juxta restitutionistas, in primo ver– sículo jam formata esset lux; quo igitur pacto in versiculo 3 agitur de luce primo facienda, si antea jam facta esset?; perturbatio locum habuir, in terra, sol permanserit in suo loco; quomodo igitur tune di– citur in versículo 2 quod tenebrae erant super faciem abyssi? 446. e) Sententia periodica, seu de diebus periodis.--Tenet sex dies Geneseos non esse rotationes terrae per viginti quatuor horas, sed potius periodos longissimae durationis. (11) Cfr. HETZENAUER, 'l'lleol. Bibl., 1, parag, 43; ScHANZ, Apologia, p, 1, c. 16, n. 14; ARINTERO, El Hexameron y la ciencia moderna, c. 2; GurnERT, r.es origines, p. 25. (12) 1, q. 67, a. 4, ad 3. (13) Ita WISEMAN, Lectures on the connection between science, lib. 5; BucLANT1, Geology and, Mineralogy, vol. 1, c. 2; WEsTERMAYER, Das alte Testament una seine Bedeutung.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz