BCCCAP00000000000000000000547

250 DE DEO CREANTE, n. 441-443 II.--Quaenam dici debeant per accidens revelata in Hexaemeron? Sunt illa quae spectant ad res naturales, utputa ad ordínem chro– nologicum, ad creationem et evolutionem plantarum et anímalium. Porro. ad eorum interpretatíonem quod attinet, Commissío de re bí– blica scnsum litteralem historicum adhibendum esse decrevit: «ubi agitur de jactis in iisdem capitibus (Gn., 1-3) enarratis quae christia– nae religionis jundamenta attingunt: uti sunt, inter caetera, rerum universarum creatio, a Deo jacta in initio temporis; peculiaris creatio hominis, jormatio primae mulieris ex primo homine. generis humani unitas. originalis protoparen tum unitas in statu justitiae» ( 4). Sensum non litteralem hístorícum adhiberi posse <<cum locutiones ipsae manijesto appareant improprie, seu metaphorice vel anthropomor– phice usurpatae» (5). Deinde liberae ínterpretationís est: «In interpretandis illis horum capitum locis, quos Patres et Doctores diverso modo intellexerunt, quin certi quippiam dejinitique tradiderint, liceat, salvo Ecclesiae judicio ser– vataque jidei analogía, eam quam quisque prudenter probaverit, sequi tuerique sententiam» (6). Immo «nonnullorum locormn eorumdem capitum interpretatio alle– gorica et prophetica, praejulgente sanctorum Patrum et Ecclesiae ip– sius exemplo» (7), adhiberi potest, et vox «yom» in primo capite Ge– neseos sumí potest «sive sensu proprio pro die naturali, sive sensu im– proprio pro quodam temporis spatio» (8). 11.--De iis quae circa mundi formationem nos doceant Cosmogonia Mosaica et scientiae naturales. 442. I.-Quid nos doceat Cosmogonía Mosaica. In Cosmogonía Mosaica tria distíngui debent: a) Opus creationís: «In principio creavit Deus coelum et terram.» b) Opus distinctionis: Tribus primis diebus coelum, terra, maria... formantur et separantur. c) Opus ornatus: Aliis tribus diebus coelum et terra et maria de– corantur: luminaribus, piscibus, plantis, animalibus et homine. Deinde Deus, die septimo, quiescit. Unde, juxta Genesim, opus creatíonis, distinctionis et ornatus mun– di, spatio sex dierum naturalium perfectum est. 443. II.-Quid nos doceant scientiae naturales. Scientiae naturales quae, cum Cosmogonía intime connectuntur, sunt: Astronomía, Geologia et Palaeontologia. Jamvero hae scientiae, 14) DENZINGER, 2123, (5) DENZINGER, 2125. (6) DENZTNGER, 2124, (7) DENZINGER, 2126, (8) DENZINGER, 2128.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz