BCCCAP00000000000000000000547
DE FORMATIONE MUNDI, n. 441 249 nis quam habent cum aliis per se revelatis et quae inserviunt ad ma– nifestandam voluntatem Dei vel ejus attributa. 5.") Narratio de formatione et ornatu mundi in capite I libri Ge– neseos contenta, non est fictitia, sed historica; non continet fabulas vel legendas fictitias ex aliorum populorum cosmogoniis depromptas, nec allegarías omni fundamento objectivae realitatis destitutas, nec narrationes populares historicae veritati oppositas, sed historiam (2). 6.") Moyses in narratione libri Geneseos non intendit explicare hu– jus mundi constitutionem, aut tractatum de scientiis naturalibus ins• tituere, sed, res a Deo factas narrando, nobis tradere factum crea– tionis omnium rerum ex nihilo. :mnc in narratione libri Geneseos aliquid est per se intentum a Deo, et aliud per accidens; per se intendit Deus nos docere factum creationis: omnia scilicet esse ab ipso creata; per accidens vero inten– dit Deus nos docere historiam et modum creationis. Jamvero ea quae revelata sunt ver se, magisterio Ecclesiae authen– tico definiuntur, nec possunt aliter exponi; ea vero quae sunt ver ac– cidens revelata, admittunt varias expositiones et diversas opiniones quas Ecclesia tolerat. Cum igitur Cosmogonía Mosaica, in his quae spectant ad formationem et ornatum mundi, multa habeat per accidens reve– lata, mirum non est quod aliter atque aliter a theologis exponantur et declarentur (3). I.-Quaenam dici debeant per se revelata in Hexaemeron? Quinque puncta: a) Quod Deus, isque solus, in initio temporum om– nia tam visibilia quam invisibilia ex nihilo creaverit, et quidem volun– tate omnino libera. b) Quod omnia, a Deo ex nihilo creata, &int bona, nec Deus uno modo dici possit auctor mali sive peccati. e) Quod horno creatus sit ad imaginem Dei et sit compositus ex duobus elementis, parte scilicet materiali et spirituali. d) Quod per Deum ipsum instituta sit differentia sexuum in or– dine ad vitam conjugalem et propagationem generis humani. e) Quod Deus ipse requiem sabbati decreverit. Haec omnia, etsi non fuerunt unquam solemniter ab Ecclesia defini– ta, tamen per ejus Magisterium ordinarium, Patres ut testes fidei et theologos satis determinata sunt. (21 C:omm. de re bibl., die 30 jun. 1909, apud DF:NZINGER, 2122. (3) ((Quae ad fidem pertinent, dnpliciter distinguuntur. Quaedam enim sunt per se suhstantia fidei, ut Deum esse trinum et unum, et hujusmodi, in quibus nulli licet aliter opinari... Quaedam vero per accidens tantum, in quantum scilicet in Scriptura traduntur... quae quidem ignorari sine periculo possunt ab his qui Scripturas scire non tenentur, sicut multa historialia, et in his etiam sancti diversa senserunt. Scripturam divinam diversimode exponentes. Sic ergo, circa mundi principium aliquid est quod ad substantiam fidei per– tinet, scilicet mundum incepisse creatum, et hoc omnes sancti concorditer dicunt. Quo autem modo et ordine factus sit, non pertinet ad fidem nisi per accidens, in quantum in Scriptura traditur, cujus veritatem diversa ex– positione sancti salvantes diversa tradiderunt». II Sent., dist 12, q. 1, a, 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz