BCCCAP00000000000000000000547

248 DE DEO CREANTE, n. 439-441 pugnantia. Dum enim scientiae naturales, puta palaeontologia, geolo– gía, astronomia, magnum spatium temporis dicant interfuisse ínter unam et alteram terrae periodum, Revelatio divina id factum fuisse in sex cliebus affirmat. Quapropter theologi catholici hanc quaestionem studiose pertrac– tarunt, et tune perfectissima apparuit armonía ínter revelationem di– vinam et scientias naturales. Immo res adeo claruit ut scientiae natu– rales demonstrent argumenta ipsa, contra narrationem mosaicam prius allata, in favorem ipsius potius vertí debere. Necesse igitur est aliquid dicere de Cosmogonía Mosaica et de ejus recta interpretatione. 440. Ordo dicendorum.-Ut autem omnia quae in praesenti dicenda sunt, suo nexu logico appareant, agemus: a) De quibusdam principib ab omnibus catholicis certo tenendis circa inspirationem Sacrae Scripturae, et speciatim circa prima tria capita librl Geneseos. b) De iis quae circa formationem mundi dicunt Cosmogonía Mo– saka et scientiae naturales. e) De variis systematibus quae conciliationem intentant inter re– velationem divinam et scientias naturales. d) De Transformismo tum absoluto tum moderato. 441. í.--De aliquibus princ1p11s certo tenendis ab omnibus catholi– cis circa inspirationem Sacrae Scripturae, et speciatim circa tria pri– ma ca.pita libri Geneseos. l. 0 ) Inspiratio se extendit ad ea omnia quae in Sacris Litteris con– tinentur, sive pertineant ad fidem et mores, sive ad aliam rem mate– rialem et profanam, puta ad historiam et scientias naturales. 2. 0 ) In sacra Scriptura inspirata nullus rrror, quamtumvis mini– mus, admitti potest, nequidem in rebus naturalibus, puta historicis, as– tronomicis, geologicis. physicis ... ; absurdum enim foret dicere Deum vera docuisse in rebus moralibus, falsa vero in naturalibus. 3. 0 ) Sacer scriptor in rebus naturalibus describendis potest sese ac– commodare modo vulgari res concipiendi, easque describere secundum sensibiles apparentias, etsi revera non cohaereant cum intima rerum natura et principiis scientificis. Nam sacra Scriptura in his rebus nihil absolute pronuntiat de realitate objectiva rerum, sed tantum de illis loquitur prout sensibiliter nobis apparent. Hinc sequitur posse dari diversas interpretationes textui sacro non repugnantes, eo quod sacer scriptor non agat de intima natura rerum, sed de his quae sensibus apparent. 4.ºJ In revelatione aliqua inveniuntur revelata per se, alía vero per accidens; per se revelata dicuntur illa quae directe et immediate spec– tant &.d religionem et mm:es; per accidens revelata dicuntur illa quae, non propter se, sed propter aliud revelantur, scilicet ratione connexio-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz