BCCCAP00000000000000000000547

DE FORMATIONE MUNDI, n. 438-439 247 Ad cujus solutionem (licendum est quod multipliciter dici potest mundum esse omnium optimum. a) Positive, sine comparatione cum aliis possibilibus; et sic sine ullo dubio dici potest mundum fuisse optimum seu valde bonum. b) Relative a.d alios mundos possibiles; et in hoc stat difficultas discutienda: estne mundus creatus omnium possibilium optimus? Duplex consideratio. Mundus creatus potest considerari in singulis creaturis, vel in toto ejus complexu perfectionis ontologico. Si consideratur in aliquihus creaturis, e. g. in Verbo Jncarnato, Beatis– sima Virgine Maria Matre Dei, gratia sanctificanti, visione beatifica Dei ... dicendum est mundum esse omnium optimum, quia nihil exco– gitari potest melius quam unio hypostatica, Mater Dei, visio beatifica. Si vero consideretur mundus in sua perfectione ontologica, non potest dici mundum esse omnium optimum, nam: a) Mundus, etsi perfectus, est tamen perfectione finitus et limita– tus. Atqui bono finito et limitato aliae perfectiones addi possunt. Ergo mundus creatus non est omnium optimus. «Quolibet bono creato, eo quod finitum est, potest aliquid melius esse» (7). b) Potentia Dei est infinita. Atqui potentia infinita exhauriri ne– quit per creationem mundi finiti. Ergo... c) Mundus creatus non est nisi quaedam imitabilitas essentiae divinae. Atqui essentia divina infinitis modis est ad extra imitabilis. Ergo mundus creatus est perfectibilis. Nec dicas cum Leibnizio sapientiam Dei teneri ad optimum, nam eo ipso destrueres libertatem Dei tum quoad specificationem tum quoad ejus exercitium; primum, quia Deus non posset creare nisi hunc mun– dum praesentem, utpote omnium optimum; secundum,. quia, supposito quod Deus teneretur semper ad optimum, teneretur etiam ad creatio– nem, nam mundus creatus est quid melius mundo non existenti; et sic destrueretur libertas exercitii. ART. II De formatione mundi 439. Connexio materiae.-In prii:no capite libri Geneseos non tan– tum dicitur mundum fuisse a Deo ex nihilo treatum: «In principio creavit Deus caelum et terram» (1), verum etiam narratur moa,us for– mationis ipsius, modus scilicet secundum quem omnia et singula en– tia a Deo formata sunt; formatio mundi, juxta Genesim, in sex die– bus peracta est a Deo. Sed hinc increduli moderni, aliique scientiarum naturalium culto– res. occasionem sumpserunt ad divinam revelationem fortiter acriter– que impugnandam, eo quod inter revelationem divinam et placita scien– tiarum naturalium, plena inveniretur, juxta ipsos, contradictio et re- (7) I Scnt., dist. 44, q. 1, a. 3. (1) Gen., l, 1; cfr LERCHER, op. cit., n. 528-543.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz