BCCCAP00000000000000000000547

246 DE DEO CREANTE, th. 6, n. 436-438 intellectu esse a Deo praeditum -eo fine ut nomen Dei collaudet... Jamvero haec omnia, aliaque hujusmodi nihil aliud sibi volunt ms1 finem creaturarum a Deo intentum esse gloriam Dei externam for– malem. «Et omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum» (3). <:. Ut simus in laudem gloriae ejus» ( 4). <:.Universa propter semetipsum operatus est Dominus» (5). Ex ratione theologica.-Deus vult rectum ordinem. Atqui rectus ardo postulat ut creaturae glorificent Deum. Ergo hoc intendit Deus in crea– tione et ideo ad hoc ipsum creatus est mundus. Prob. minar.: Rectus ordo postulat ut creaturae, tam irrationales quam rationales ab ipso Deo creatae, modo ipsis proportionato, laudem et gloriam dicant earurn Causae efficienti a qua pendent; creaturae irrationales gloriam tribuunt Deo objectivam; rationales vero intel– lectu et voluntate pra-editae, cognoscere habent perfectiones divinas, easque amare et laudare, quia ipsae constituunt summum verum sum– mnmque bonum. 437.-Corollaria.--Cum finis possit diversimode considerari, aliquid dicendum est de fine qui, cui et qua. Finis qui est bonum quod intendimus. Finis cui est subjcctum cui bonum volumus. Finis qua est possessio boni. Hinc: a) Finis qui ultimus creationis est communicatio perfectionis divinae, seu gloria externa; res a Deo intenta. b) Finis cui ultimus creationis est Deus, cuí creatio in laudem et gloriam resultat. e) Finis qui proximus creationis est felicitas et beatitudo creaturae rationalis, quae consistit in cognitione et amare Del. d) Finis cui proximus creationis est creatura rationalis, quia om– nia entia creata sunt ad utilitatem hominis. 438. De optimismo.- Quaeri potest utrum mundus a Deo creatus, sit adeo perfectus ut dici ctebeat omnium possibilium optimus, ita ut me– lior ipso fieri non possit. Sententiae.-Leibniz, Malebranche, Rosminius, dixerunt hunc mun– dum fuisse omnium possibilium optimum; ratio eorum videtur esse quia sapientia Dei optimum faciendum eligere debeat (6J. Sententía tamen catholica tenet mundum creatum non esse om– nium possibilium optimum. (3) Is., 43, 7. (4) Ad Eph.. 1, 12. (5) Prov., 16, 4. . . . (6) LEIBNIZ, Princ. ph1-losoph., parag, 55; Tentamina Theodtc., n. 226; MALEBRAN– CHE, Entretiens sur la Metaphys., 9; ROSMINIUS, Theod., 651; cfr. de hao QUaestione LERCHER, OP. cit., n 473-476.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz