BCCCAP00000000000000000000547

DE FINE CREATIONIS, th. 6, n. 435-436 245 Divisio. Gloria dividi potest in: a) Internam, est perfectio ipsa considerata intra ipsum ens de cu– jus excellenti perfectione agitur; b) externam, est ipsa perfectio ali– quo signo externo manifestata. Utraque potest esse objectwa (fundamentalis) et formalis; inter– na objectiva est ipsa perfectio in se considerata; interna formalis est ipsa perfectio cognita ab ipso qui eam possidet. Externa objectiva est ipsa perfectio signo quodam externo manifes– tata; externa formalis est cognitio ipsius perfectionis cum amore et laud-e. ab illis qui -eam cognoscunt, et propter quam laudem exhibent illi qui perfectionem praedictam habet. Qua-e omnia, si Deo applicentur, haec dicenda sunt: Gloria Dei interna objectiva est ipsa perfectio in s-e considerata; gloria Dei interna formalis, est cognitio quam Deus habet de seipso; gloria Dei externa formalis est amor et laus quae Deo exhibentur a creaturis rationalibus ex notitia quam habent de perfectionibus divinis. Ex dictis patet: a) per creationem mundi non augeri gloriam Dei internam objec– tivam formalem, quia eamdem habet perfectionem a tota aeternitate, et eodem modo se cognoscit Deus et amat. b) per creationem mundi manifestari gloriam Dei externam, quia in creaturis relucet perfectio Dei. e) p-er creatiornim mundi Deum intendere gloriam externam, for– malem, quia creaturae, cognoscendo et amando perfectiones divinas, laudem Deo et amorem exhibent. Haec gloria Dei ext-ema formalis di– citur finis primarius creationis a Deo intentus. d) ídem omnino esse finem operantis creationem et finem operis; idem enim est manif-estatio perfectionis divinae €t gloria ejus externa formalis. 436. Censura. -Est doctrina de fide definita in Concilio Vaticano: «Si qui.s... mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit, a. s.» (2). Nota tamen in definitione conciliari nihil dici utrum agatur de gloria Dei interna vel externa, objectiva vel formali. Attamen, defini– tio intelligenda est de gloria externa et formali, nam impossibile est agi de gloria interna quam Deus habet a tata aeternitate. Praeterea in thesi superiori dictum est mundum creatum fuisse a Deo ad manifestandam suam perfectionem; sed manifestatio divinae perfectionis idem est ac gloria Dei externa. Probatur ex Sacra Scriptura.-In Sacra Scriptura dicitur omnia fuis– se cr-eata propt€r Deum; Deum esse omnium principium et finem; ho– minem esse inexcusabilem si Deum non cognoscat et amet; hominem (2) DENZINGER, 1805.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz