BCCCAP00000000000000000000547

244 DE DEO CREANTE, th, 6, n. 434~435 I!.-DE FINE OPERIS IN CREATIONE. THESIS 6.ª: Finis primarius creationis est gloria Dei externa. 434. Connexio materiae.-Constat ex supra dictis inanifestationem seu communicationem bonitatis et perfectionis divinae fuisse rationem qua Deus motus ·est ad mundum creandum; hic est finis operantis. Status quaestionis.-Nunc autem inquirendum restat quisnam fue– rit finis creaturis ipsis a Deo praefixus, seu quisnam sit finis creatio– nis; agitur in praesenti de fine operis. Jarnvero <<unum et ídem est quod agens intendit imprimere et quod patiens intendit recipere» (1), unde si finis Dei operantis nihil aliud e.st quarn suam divinam perfec– tionern manif.estare, sequitur quod finis operis sit etiam hujus perfec– tionis manifestatio, seu gloria Dei externa. Dicirnus in thesi finem creaturis praefixurn esse gloriam Dei exter– nam; quod exemplo sat facili illustrari potest: Si aliquis dornurn aedi– fket ad habitandum (finis operantis), dornus aedificata facta etiam esse dicctur ad habitandum (fints operis). 435. Explicatio terminorum.-Finis est: «id cujus gratia aliquid fit», sen «id quod propter se appetitun> ; id, cujus gratia aliquid fit, veram exercet causalitatern, tum in actum voluntatis, tum in media quae ad consecutionem finis desiderantur. Divisio. Finis considerari potest ex parte operantis et ex parte ope– ris; hinc :íinis operantis et operis; fin is operantis est id quod agens in operando Jntendit; e. g. in eleemosyna, levamen pauperis vel vanaglo– ria;· finis operis est id ad qu.od ipsum opus ex natura sua ordinatur; in exemplo allato, levarnen pauperis. Finis operantis potest esse proximus, intermedius et ultimus. Proximus •est ille qui ad alias ordinatur et ad ipsum nihil ordinatur; intermedius est ille ad quem aliud refertur, et ipse ad alias ordina– tur; ultimus vero est ille ad quem omnia alia referuntur. Finis ultirnus potest esse: ultimus absolute et simpliciter, vel ulti– mus relative et secundum quid. Finis primarius, seu principalis, ille est qui primario et directe ab agente intenditur; finis vero secundarius est ille qui secundario et concomitanter appetitur. Loquimur in thesi de fine primario creationis a Deo principa1iter intento, et dicimus finern primarium creationis esse gloriam Dei ex– ternam. Gloria. Definiri solet: clara cum laude notitia; est clara notitia, qua– tenus alicui manifestatur aliqua perfectio seu excellentia. Cum laude, id est cum a-estimatione, nam praedicta excellentia illum constituit dig– num laudis et honoris. (1) 1, q. 44. a. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz