BCCCAP00000000000000000000547

DE DEO UNO l. lntroductio.-Sacra Theologia, juxta usitatissimam definitionem. est scientia quae ope revelationis diss•erit de D€o et de creaturis qua-· tenus ad Eum referuntur; cum igitur de creaturis haec scientia non agat nisi quia et in quantum ad Deum dicunt relationem, subjectum scientiae theologicae -est Deus; omnia enim in hac disciplina tractan– tur sub ratione Dei. At, quod bene notari dcbet, Sacra Theologia non est scientia eo sensu quod prima principia fidei, seu quod idem est, articulas fidei. investiget, quaenam sint et ubi continean tur, sed quia conclusionf's eruit ex ipsis articulis fidei jam praesuppositis. Aliis verbis, theologus tractat res non a se inventas, sed ad ipsum perductas, non a se pro– latas. sed ad se traductas. Munus proinde Theologorum aliud non est nisi conclusiones eruerP. ex his, quae accepit, principiis revelatis, nexum inter ipsa investigare. atque tandem contradictiones, quas ratio invenit, a fide remover•e. Theologia igitur nostra aliam scientiam praesupponit, nempe Theo– logiam Biblicam sive revelationem, cujus munus est patefacere id quod Deus expresse revelavit, sensum determinare illarum revelationum quas Deus hominibus sive immediate sive mediate m diversa temporum et spatii differentia communicavit. Haec scientia bíblica praebet articulas fidei, qui sunt hujus nostrae Theologiae principia, ex quibus Theolo– gus eruere debet conclusiones. Nunc age, articuli isti fidei versantur tum circa ipsu.m Deum in se spectatum, tum circa ipsuin Deum prout Deus est principium et finis omnium creaturarum. Quapropter, statutis fontibus revelationis. nempe Sacra Scriptura et Traditione, et organo, qua fidei doctrina incorrupta servatur et infallibiliter traditur (quae omnia alibí tra– duntur), statim accedendum est ad ipsum objectum Sacrae Theologiae, quod Deus est. Et primo quidem considerari debet Deus prout est in se; de quo duplex attendi debet inquisitio: fide enim edocemur Deum unum esse substantia, trinum vero Personis; quapropter agemus: a) De Deo Uno, praecisione facta a numero Personarum, -et b) De Deo Trino secun– dum Personas. MAN. THEOL, DOGM.-2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz