BCCCAP00000000000000000000547
DE CAUSA MUNDI FINAL!, th. 5, n. 433 243 Ex Traditione.- Stus. Augustinus: «In eo vero quod dicitur: Vidit Deus quia bonum est, satis significatur Deum nulla necessitate fecisse quod factum est, id est, quia bonum est» (13). Ex ratione theologica.--Si Deus creatione indigeret ad suam beati– tudinem augf·ndam vel acquirendam, non esset perfectione infinitus. Atqui Deus est, ante creationem, perfectione infinitus. Ergo mundum non creavit ad suam beatitudinem augendam vel acquirendam. Pars 2.ª: Mundum creavit Deus ad suam perfectionem manifestandam. Probatur ex Sacra Scriptura.-In Sacra Scriptura dicitur Deum creas– se eo man!festo fine ut creaturae rationales moveantur ad laudandum et glorificandum Deum. «Posuit oculum suum super corda illum ostendere illis magnalia apenan suorum ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mi– rabilibus illius, ut magnalia enarrent operum ejus» ( 14). «Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae jacta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus et divinitas: ita ut sint inexcusabiles, quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt» ( 15). Ex Traditione.-Theophilus Antiochenus: «Omnia Deus fecit ex non exstantibus ad esse, ut per opera cognosceretur et innotesceret magnitudo ejus» (16). Lactantius: «Mundus factus est ut nascamur; ideo nascimur ut agnoscamus ¡actorem nostri ac mundi Deum; ideo agnoscimus ut co– larnus; ideo colimus ut irnmortalitatem pro laborum mercede capia– mus» (17). Ex ratione theologica.- Omne agens agit secundum naturam suam. Atqui Deus est agens et quidem perfectissimum. Ergo agere debet se– cundum suam naturam. Atqui - subsumo - agens secundum naturam non agit propter ac– quisitionem alicujus perfectionis, sed potius propter ejusdem commu– nicationem seu manifestationem. Ergo Deus mundum creavit ad mani– festandam seu communicandam suam perfectionem. Et ratio hujus minoris subsumptae est quia agens, quale est Deus, est tantum agens, non vero recipiens; unde non potest mundum creare ad acquirendam, sed ad communicandam suam perfectionem (18). (13) (14) (15) (16) (17) (18) De Civit. Dei, lib. 11. c. 24: PL., 41, 338; Journel, 1751; multos alios textus Patrum cfr., si VlS, apud LERCHER, OP. cit., n. 464. Eccl., 17, 7-8. Ad Rorn., 1, 20. Ad Autol., lib. 1, e, 3; PG., 6, 1030. Div. Jns., 7, 6. l. q. 44, a. 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz