BCCCAP00000000000000000000547
242 DE DEO CREANTE, th. 5, n. 431-433 perfectionem quae est ejus bonitas» ( 6); et quia ex communicatione et manif€statione bonitatis divinae resultat gloria Dei, dicere quod causa finalis mundi, ex parte volitionis divinae, est bonitas divina ut communicanda vel manifestanda, idEm. est ac dicen: causam finalem mundi esse manifestationem gloriae Dei. Sensus igitur nostrae theseos est iste: quod causa finalis creatio– nis mundi, ex parte volitionis divinae considerata, est ipsa bonitas di– vina ut communicanda, seu quod idem est, suae perfectionis commu– nicatio et proinde suae gloriae manifestatio; id igitur quod voluntas divina. intendit in creatione mundi, id cujus amor-e motus est ad crean– dum, non est augmentum sive acquisitio alicujus perfectic-nis, sed po– tius communicatio sua-e bonitatis et perfectionis infinitae. 431. Adversarii. 1. 0 ) Sunt omnes illi qui dicunt mundum fuisse casu f actum aut fortuito crf'atum; sic Fatalistae, Pantheistae, Rationa– listae: omnes isti tenent mundum fuisse conditum propter hominem (7). 2. 0 ) Hermes, secundum quem Deus mundum creaverit non propter se, sed propter hominis felicitatem. · «Deus creavit hominem propter hominem, et quidem ad ejus felicita– tem, hoc est, non ad sensibilem felicitatem, sed ad felicitatem quae oritur ex convenientia moraliter acquisita. Caetera omnia super terram non possumus admittere nisi propter hominem jacta esse. Hamo igitur erit ínter omnes creaturas unicum ens, propter quod Deus hunc mun– dum condidit» (8). 432. Censura.- Est doctrina de jide definita. Conc. Vaticanum: «Hic solus Deus bonitate sua et omnipotenti vir– tute non ad augendam suam beatitudinem, sed ad manifestandam per– fectionem suam per bona quae creaturis impertitur, liberrimo consi– lio . .. utramque de nihilo condidit creaturam» (9). «Sí quis... mundmn ad Dei gloriam conditum esse negaverit, q,_ s.» ( 10). Pars. l.ª: Deus mundum creavit non ad beatitudinem augendam nec acqul– rendam. 433. Probatur ex Sacra Scriptura.-Dicitur in sacra Scriptura Deum nulla re indigere ad hoc ut sit beatus. «Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges» (11). «Quid prodest Deo si justus fueris, aut quid ei confers, si immacu– lata f uerit vita tua? » ( 12). Unde Deus non indiget creatione ad suam beatitudinem augendam aut acquirendam. (fl) l. q. 44. a 4. ("1, KANT, Critique de la raison pure, t. 2. c. 2, sect. 2. (8) HERNIES, Jntr. in Theol. chrfat. cath., p. 1, q. 2, parag. 71. (9) DENZINGER, 1783. 110) DENZINGER, 1805. (11) Ps. 15, 2. (12) Job, 22, 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz