BCCCAP00000000000000000000547
DE CAUSA MUNDI FINAL!, th. 5, n. 430 241 1.-DE FINE OPERANTIS IN CREATIONE. THESIS 5.ª: Deus bonitate sua non ad augendam suam beatitudinem, sed ad manifestandam suam perfectionem, universum mundum ex nihilo creavit. 430. Status quaestionis.- Quaeritur igitur in praesenti quaenam :fuerit ratio qua Deus permotus fuerit ad creationem mundi; conside– ratur proinde in hac thesi causa finalis mundi ex parte volitionis di– vinae. Explicatio terminorum.- Sed causalitas finalis, sic inteUecta, dupli– ~em admittit interpretationem, prout dicat causam vel rationem vo– litlonis divinae. Evidens enim est quod intelligi non possit primo modo, nam causa est id, quod suo influxu movet agentem ad aliquid efficien– dum; jamvero in Deo nu.lla admitti potest causalitas, qua ipse ad aliqui_d efficiendum moveatur; quid enim esset illud quod voluntatem divinam moveret atque incitaret ad creationem mundi? Esset profecto bonitas ipsa divina, vel aliquid aliud Deo extrinsecum. S-ed non prim-um, quia bonitas divina identificatur cum sua voluntate; sequeretur proinde vo– luntatem clivinam esse causam suipsius, quod aperte repugnat; neque secundum, quia id repugnat summae libertati et sufficientiae divinae. Necesse igitur est causam finalem intelligere secundo modo, prout scilicet significat bonum appetibile quod voluntas intendit ob ipsam suam bonitatem; et hoc pacto dicimus in praesenti bonitatem divinam esse rationem, cur Deus mundum creare voluerit. Duplex modus intelligendi: «Bonitatem divinam esse rationem vo– litionis divinae». At. quod bonitas divina sit ratio cur Deus voluerit mundum crea– re, potest dupliciter intelligi, vel scilicet ad ipsam bonitatem acquiren– dam aut augendam, velad ipsam manifestandam, juxta duplicem modum quo quis agere potest propter finem: propter finem scilicet sibi obtinen– dum, vel propter finem alicui communicandum. Notandl:m enim est quod aliquis agere potest vel propter deside– rium finis, vel propter amorem finis; cum enim desiderium sit rei non habitae, ill{! agit propter dcsiderium finis qui eo caret; agit proinde ad illum sibi, aut alteri, obtinendum; e contra, amor est rei quae habetur; proinde ille agit propter amorem finis, qui alteri illum com– municare intendit. Ut autem exemplo quodam res clarior fiat, considera diversum mo– dum quo finem intendunt magíster et discipulus; nam ille eo laborat ut scientiam communicet; iste vero ut scientiam acquirat. In thesi igitur dicimus rationem, qua Deus mundum creare voluit, esse suam bonitatem, non quidem ut augendam, sed ut communican– dam. «Primo agenti, qui est agens tantum, non convenit agere propter acqmsitionem alicujus finis, sed intendit solum communicare suarn MAN. THEOL. DOGM.-17.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz