BCCCAP00000000000000000000547
240 DE DEO CREANTE, th. 5, n. 429 est quod in creatione mundi aliquem finem sibi pra-estituerit; hoc tam evidens est, tamque irrefragabil-e, ut nonnisi ab illis qui omnia dicunt casu vel fortuito evenisse, audeant infitiari. Sed ulterius investigando, si sanae rectaeque Philosophiae princi– piis adhaereamus, statim apparet Deum ipsum esse aliquo modo finem totius creationis; finis -enim est bonum; summum proinde bonum erit etiam finis omnium; cum igitur unum tantum sit summum bonum, nempe Deus, sequitur necessario quod Deus sit finis omnium rerum. «Si enim nihil tendit in aliquid sicut in finem nisi in quantum ip– sum est bonum, oportet quod bonum, in quantum bonum, sit finis. Quod igitur est summum bonum, est maxtme omnium finis. Sed summum bonum est unum tantum, quod est Deus ... Omnia igitur ordinantur si– cut in finem in unum bonu.m quod est Deus» (2). Deus igitur, qui est prima causa efficiens omnium rerum, est etiam causa finalis propter quem omnia, juxta illud Apocalipsis: «Ego sum Alpha et Omega, principium et_ flnis, dicit Dominus Deus» (3), et in Prov.: «Universa propter semetipsum operatus est Dominus» (4). His igitur prae oculis habitis, quaeritur in praesenti quonam pac– to Deus sit causa finalis mundi; et quia multa sunt quae in hoc loco accuratissima indigent declaratione, dicendum est quid sibi velit aut quo tendat nostra investigatio. Duas enim quaestiones accurate distinguere oportet in praesenti: qualis scilicet sit finis ex parte Dei creantis, et qualis sit finis ex parte m11ndi creati. Prima quaestio inquirit rationem qua Deus permotus fuerit ad cr-ea– tionem mund,, ita ut sensus ipsius his verbis declarari valeat: quid sit illud quod Deum, vel voluntatem divinam, moverit ad creandum mundum. Secunda investigat finem ad cujus consecutionem mundus ordina– tus fuerit, ita ut sensus sit iste: quisnam sit finis quem Deus mundo creato pra-estituerit. «Aliud est quaerere, ait Van Noort, rationem volitionis divinae m1mdum creantis: motivum ipsius Creatoris; aliud quaerere finem crea– turis praefixum, nempe id, ad quod ipsae res creatae ex voluntate Dei ordinantur» (5). Considerandum est in praesenti quisnam sit finis Dei operantis, et quisnam sit finis ipsius operis; ad majorem quoque claritatem et intelligentiam duas theses separatim proponemus. (2) Contr. Gent... lib. 5, c. 17. (3) Apocal. l. 18 ( q) Prcv., 16, 4 (5) VAN NooRT, op. cit.. pag. 11; cfr. DALMAU, La bondad divina y la gloria de Dios, fin de lu creación, in E&tEcl., 20 (1946), 509 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz