BCCCAP00000000000000000000547
DE CAUSA MUNDI FINALI, th. 5, n. 428-429 239 ---------- Duo igitur instantia fingit Scotus in mente divina, unum in quo seipsum, id est, suam essentiam absque creaturis intelligit; aliud in quo intelligit res creatas in suo essc intelligibili; nunc autem, hoc esse intelligibile creaturarum a mente divina cognitum est idea divina juxta quam Deus creaturas producit. Hoc esse intelligibile appellatur a Subtili esse diminutum et secun– dum quid; quod diversimode a theologis interpretatur. Sententia P. Palmieri.- Palmieri existimat cognitionem distinctam rerum creatarum non sufficere ad constituendam ideam divinam, sed adhuc requiri cognitionem reflexam hujus cognitionis: «Nam idea, ait ipse, debet repraesentare jormaliter, hoc est, distincte et proprie, res jaciendas; at essentia eas formaliter non continet nec intellectus po– test in ea viderc quod non est; unde esscntia, etiam existens objectum intellectus, non rcpraesentat in se formaliter res faciendas, ideoque videtur dejicere a ratione ideae» (11). Sententia Sancti Thomae.-Quam nostram etiam facimus, est hujus– modi; essentia divina, quatenus cognoscitur a Deo ut imitabilis ad ex– tra. rationem habet ideae, seu causae exemplaris. Ad cujus rei intelligentiam notare oportet quod essentia divina po– test dupliciter considerari, sive ante ornnem operationem intellectualem, sive post hanc operationcm; si essentia divina consideratur anteceden– ter ad quamlibet operationem intellectus divini, sic evidenter non com– petit ei ratio ideae nisi radicaliter et fundamentaliter, quia de se est omnino indifferens ad quamlibet imitationem vel repraesentationem; idea autem debet repraesentare distincte id cujus est idea; si autem consideretur consequenter ad operationem intellectus, sic est idea mun– di: repraesentat enim infinitos modos quibus essentia divina est ad ex– tra imitabilis. «Dico ergo, ait Stus Thomas, qtwd Deus per intellectum omnia ope– rans, omnia ad similituclincm essentiae suae producit; · unclc essentia sua est idea rerum non quidem ut essentia, sed ut est intellecta» (12). Necesse non est dicere quod in Deo non sunt plures ideae, sed una tantum, quae diversimode a creaturis repraesentatur; una igitur est ex parte Dei; multiplex vero, ex parte creaturarum. § IIJ.-DE CAUSA MUNDI FINALI 429. Connexio materiae.-Cum jam de causa exemplari mundi actum sit, recto tramite deveniendum est ad investigationem causae finalis; recto, inquam, tramite, nam ille qui libere et sapienter aliquid agit, secundum aliquem finem agat necesse est; Deus igitur, qui est sum– ma libertas summaque sapientia, propter aliquem finem creationem mun– di operatus est. «Dicendum quod omne agens agit propter finem; alioquin ex ac– tione agentis non magis ser¡ueretur hoc quam Wud, nisi a casm, ( 1), Cum igitur Deus sit agens, et quidem rationale et liberum, necesse (11) Jnstitutiones philosophicae, 3 (Romae), 1878; Tfteod., th. 25, pag. 174; Ia, De Creatione, th. l O. (12) De Verit., q. 3, a. 2. (1) 1, q. 44, ª· 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz