BCCCAP00000000000000000000547
DE CAUSA MUNDI EXEMPLARI, th. 4, n. 424-426 237 Sensus nostrae theseos est iste: quod Deus in creatione mundi non casu illum fecerit, sed quod ipsum condiderit juxta aliquam ideam suam in mente praeconceptam ad cujus imitationem omnia fuerunt creata. Pars l.ª: Deus mundum creavit juxta ideas suas. 424. Adversarii.-Sunt omnes illi qui dicunt mundum casu factum fuisse, quin scilicet ulla intervenerit causa intellectualis ab ipso dis– tincta (2). 425. Censura.- Haec pars nostrae theseos est de fide divina in Sacris Litteris contenta. 426. Probatur ex Sacra Scriptura.-In Sacra Scriptura dicitur Deum, non caeco instinctu mundum operatum fuisse, sed potius in sapientia et in intellectu, juxta certas leges et aptos modos disposuisse. Jamvero hoc nihil áliud sibi vult nisi quod Deus mundum creaverit juxta ideas suas in mente ab aeterno praeconceptas. Ergo, cum Deus mundum li– bere et in tempore creavit, habuit ideas ad quarum imitationem et si– militudinem omnia creavit. «Qui fecit coelos in intellectu» (3). «Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit coeios pruden– tia» ( 4). «Omnium enim artifex docuit me sapientia» (5). Sicut igitur artifex quidam, intellectu praeditus, in animo habens confectionem alicujus operi.s, eam per prius concipit in mente, et sibi ipsi proponit ad •extra operari, sic etiam Deus, omnium artifex, om– nia fecit in intellectu et in sapientia; dicendum igitur est Sacram Scripturarn continere nostram doctrinam, juxta quam Deus est causa mundi exemplaris. Ex Traditione.-Innumera fere sunt testimonia c1'arissima quae pos– semus ex Patribus desumere; sufficiant haec : Origenes: «Opinar, sicut domus et navis fabricatur, vel aedificatur juxta figuras et formas mentibus eorum, qui structurae praesident, conceptas, domo navique principium sumentibus ab his figuris et ratio– nibus quae sunt in artífice, sic universa jacta fuisse juxta rerum fu– turarum rationes jam antea a Deo manifestatas in sapientia; omnia enim in sapientia fecit» (6). Stus. Augustinus: «Quis audeat dicere Deum irrationabiliter omnia condidisse? Quod si recte dici et credi non potest, restat ut omnia ra– tione sint condita, nec eadem ratione hamo qua equus; hoc enim ab- (2) Ita Pantheistae, materialistC'c... «Quidam dixerunt, ait STus. THOMAS, quod DPu,: creavit primum creatum tantum, quod creatum creavit secunctum creatum. f't oic inde, quousque producta est tanta rerum multitudo. Secun– dum quam opinionem Deus non haberet nisi ideam primi creati». 1, q. 15, a. 2. (3) Ps. 135. (4) Prov., 3, 11. (5) Sap., 7, 21. (6) In Joan., t. 1, n, 22; PG., 14, 55,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz