BCCCAP00000000000000000000547

236 DE DEO CREANTE, th. 4, n. 423 antequam de causa finali a nobis sermo instituatur, aliquid dicendum existimamus de causa mundi exemplari. THESIS 4.ª: Deus creavit mundum juxta ideas suas. id est, juxta essentiam suam prout multis modis ab ipso cognoscitur ad extra imitabilis. 423. Status quaestionis.-Quaeritur igitur in praesenti quaenam sit' causa exemplaris mundi, ad cujus imitationem et similitudinem mun– dus fuerit conditus; respondemus in thesi dicendo Deum mundum cr-easse juxta ideas suas, et qug,mdam explicationem subjungimus quae nobis probabilior videtur. Antequ.am tamen ad probationes progrediamu.r, opport:1num erit, ad majorem dicendorum claritatem, accuratam tradere terminorum expli– cationem. Explicatío terminorum.-- Quid sit idea. Duplex dari potest exem– plar, unum extrinsecum, aliud vero intrinsecum. EJ.:trinsecum est illud quod oculis subjacet, qu.odque ab artific,e imi– tatur; sic <'. g. artífices aliquando aliquod exemplar ante oculos habent ad operis exsecutionem; hoc est exemplar extrinsecurn, quod nullo modo dici potest idea quia ipsum non influit in opus, sed potius cog– nitio ejus. Intrinsecum autem est illud quod adest in mente artificis, quodque directe et immediate influit in opus externum; hoc exemplar vocatur idea, quae sic d-efiniri potest: «Idea est forma mente concepta, ad cujus imitationem agens intellectuale operatur etfecturn simrn» ( 1). Uti vides, idea est illa forma quae concipitur in mente et ad cujus imitationem ag-ens intellectuale producit eff-ectum suum; ad hanc no– tionem rite acquirendam, scias necesse est duplicem adesse scientiam, speculativarn videlicet et practicam, quibus etiam correspondet idea speculativa vel practica. Scientia speculativa est illa quae considerat objectum ut non fac– tibile, vel objectum factibile, sed modo quo factibile non est, quaeque proinde manet in ordine mere speculativo cont-emplationis ipsius rei; sic e. g. scientia rerum divinarum, vel scientia alius rei. Scientia, e contra, practica est illa quae considerat objectum ut fac– tibile et eo modo quo factibile -est, quaeque ordinat suas facultates in ordine ad operis -externi exsecutionem. Quatuor igitur sunt conditiones requisitae ad ideam ex-emplarem: a) Quod sit aliquo modo distincta ab eo cnjus est forma. b) Quod aliquid fiat ad ejus imitationem. c) Quod id quod fit ad ejus imitation-em, fiat non per accidens, sed ex intentione operantis. d) Quod agens op-eretur secundum aliquem finem. (1) Idea est, .1uxta STUM. THOMAM, «forma qua allquld lmltatur ex lntentlone agentls qui detc,rmlnat slbi flnem» (De Verit., q. 3, a. 1).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz