BCCCAP00000000000000000000547
234 DE DEO CREANTE, th. 3, n. 418-421 tata: ad hanc quaestionem rnspondemus Deum mundum creasse ab ini– tio temporis; quae formula, ut rite intelligatur, paucis explicanda est. Tempus enim, uti scitur, nihil aliud est quam rerum existentium successiva duratio; cum igitur tempus cum ipsis rebus fuerit creatum, tune incepit tempus cum esse incepit mundus. Ut autem hanc mundi creati limitationem significemus, dicimus mundum creatum fuisse a Deo ab initio temporis, seu, quod idem est, in tempore vel cum tempore; his igitur verbis excluditur aeterna mundi creatio, ita ut si hoc momento actuali, qua ego scribo, et tu legis, as– cenderemus ad primum initium mundi, certo inveniremus aliquem nu– merum annorum, mensium et dierum, quorum majar etiam numerus dari posset. 419. Adversarii.- Hanc temporalem mundi creationem negant omnes illi qui materiam ponunt acternam, aut qui dicunt, juxta praemissa, Deum ex nccessitate mundum condidisse; quidquid enim in Deo neces– sarium est, ab aeterno esse quoque debet (21). 420. Censura.- Est doctrina de fide definita: Conc. Laterammse: <<Firmiter credim us et simpli.citer confitemur quod unus solus est verus Deus ... qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem...» (22). Conc. Vaticanum: <.(Hic solus verus Deus bonitate sua et omnipo:.. tenti virtute ... liberrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam ... .,, (23). 421. Probatur ex Sacra Scriptura.-Sacra Scriptura multis in locis affirmat mundum semper non fuisse, sed aliquando initium habuisse. Jamvero illud quod nunc est et antea non fuit, non est nec dici po– test aeternum. Ergo mundus non est aeternus, sed in tempore crea– tus est. «Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quid– quam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis ante– quam fieret. Nondum. erant abyssi, et ego jam concepta eram....,, (24). «Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis; a saeculo usque in saeculum tu es Deus» (25). «Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate quam habui, priusquam mundus esset apud te»· (26). In his igitur testimoniis luce clarius apparet Dei aeternitas, cui op– ponitur temporalis existentia mundi; mundus igitur non est aeternus. (21) (22) (23) (24) (25) (26) Ita ARISTOTELES, Physfr., 8, 1 sqs.; AVICENA, Metaphysic., dlb. 6; AVERROES, Destnwtio destructionum, dlsp. 1 et 2; ROBINET, De la nature, vol. 3, p. 6, c. 28. DENZJNGE!t, 428. DENZINGER, 1783; cfr. etiam 391, 501-503, contra Eckardum, 706, 2123. Prov., 8, 22-29. Ps. 89, 2. Joan., 17, 5; cfr. etlam Ad Eph., 1, 4; Eccl., 24, 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz