BCCCAP00000000000000000000547

DE CREATIONE IN TEMPORE, th. 3, n. 417-418 233 Pars 2.ª: Et quidem ab initio temporis. In hac secunda parte duas quaestiones sedulo distinguere oportet: quaestionem videlicet de possibilitate creationis mundi aeternae, et quaestionem de facto creationis ipsius. A) QUAESTIO DE POSSIBILITATE 417.-Sensus hujus philosophicae quaestionis est iste: utrum sit pos– sibilis creatio mundi ab aeterno, an, e contra, ipsa repugnantiam im– plicet atque eontradictionem. Sententiae.-Non una est apud philosophos sententia; paucis, sed sufficientibus verbis, sententias philosophicas proponemus. Prima sententia tenet creationem mundi ab aeterno non esse pos– sibilem; ita stus. Bonaventura (16), Albertus Magnus, Toledo, Valencia, Petavius; et nostris :n diebus Palrnieri, Tongiorgi, Pesch, Lahousse, Pig– nataro, aliique multi (17). Secunda sententia tenet creationem mundi ab aeterno esse possibi– lem ~ut saltem non demonstrari hujusmodi creationis repugnantiam et impossibilitatem; ita stus. Thornas, Malina, suarez, vasquez et alii multi (18). Tertia sententia, distinctione qvadam adhibita, vult primam et se– cundam componere; dicit enim quod repugnat creatio aeterna alicu– jus creaturae quae per successivas evolutiones acquirat suos actus, sed non i:epugnat aeterna creatio alicujus creaturae quae hujus evolutionis successivae non sit capax (19). Cum haec quaestio sit philosophica potius quam theologica, non est cur in ponderandis argumentis tam in pro quam in contra immore– mur; attamen nonnihil nobis placet pars quam in praesenti assu– mit el. Beraza: <<Prudentius censemus fateri cum Sto. Thoma l. c. ig– norantiam nostram, quam affirmare fidentius cum nonnullis theologis modernis apertam. repugnantiam aeternitatis mundfa (20). Quapropter, relicta quaestione de possibili, ad quaestionem magis theologicam veniendum jam est, nempe de creatione tempora/i mundi. B) QUAESTIO DE FACTO 418. Status quaestionis.-•Quaeritur proinde in praesenti utrum du– ratio mundi sit de facto finita et limitata, an infinita potius et illimi- (16) Prus M. A MONDREGANES, De impossibilitate aeternae mundi creationis ad mentem S. Bonaventurae, in CollFrancisc., 5 (1935). (17) STUS. BONAVENTURA, II sent., dist. 1, q, l, a. 1, q. 2; ALEXANDER ALENSIS, Summa theolog., 1, q. 12, membr. 8; TOLEDO, Physic., lib. 8, q. 2; PESCH. Philos. natiir., n. 533, etc. (18) STUs. THOMAS, 1, q. 46, ª· 2; SUAREZ, Metaphys., disp. 20, sect. 5. (19) Ita DURANDUS. II Sent., dist. l, q. 2; SOTO, Physic., lib. 8, q. 2. (20) BERAZA. op. cit., pag. 69; syntesim diversarum sententiarum habes in SA• CRAE THEOLOGIAE SU,\1MA, II, lib. 1, c. 1, th. 5. n. 164, ubi e.bundantem bi• bliographiam hujus quaestionis invenies : LERCHER, op. cit., n. 477-482.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz