BCCCAP00000000000000000000547
232 DE DEO CREANTE, th. 3, n. 416 Stus. Hyppolitus: «Quando voluit et quomodo voluit, ostendit Verbum suum temporibus apud eum definitis, per quod omnia fecit ... Fecit igi– tur sicut voluit» ( 11). Stus. Augustinus: «In ea vero quod dicitur: Vidit Deus quod bonum est, satis ~ignificatur Deum nulla necessitate, nulla suae cujusquam utilitatis indigentia, sed sola bonitate fecisse quod factum est» ( 12). Denique tandem, haec doctrina apparet in controversia quam con– tra Arianos Patres unanimi consensu sustinuere; dicebant enim Ariani Verbum, sicuti alias quaslibet creaturas, libera voluntate a Patre crea– tum fuisse. ideoque esse puram creaturam, €tsi aliis excellentiorem. His opposuerunt Patres aeternam generationem Verbi a Patre, non quidem liberam, id est, a libera voluntate Dei dependentem, sed ne– cessariam; procedit enim Verbum a Patre per naturam, quae est vo– luntate prior, ideoque ejus existentia -est omnino necessaria (13). Ex ratione theologica.--Si Deus in creatione mundi necessitatus fuis– set, necessitas ista repetenda foret, vel ab extrínseco vel ab intrínseco.. Atqui neutrum admitti potest. Ergo Deus in creatione mundi non ne– cessitatur, sed liber potius exstat a quacumque necessitate. Non ab extrínseco, quia scimus Deum ex nihilo mundum condidisse; ante creationem igitur nihil omnino erat; quod autem non est, non potest agere antequam sit. Ergo Deus necessitatus non fuit ab aliquo extrinseco. Praeterea, id repugnaret perfectissimae Dei infinitati et summae independentiae et plenae sufficientiae. Non ab intrínseco, quia natura necessario movetur ad finem1 suuni et ad ea quae sunt necessaria ad finem consequendum; caetera alia, utpote indifferentia, nullo modo naturam necessitantur. Jamvero Deus necessitatur quidem ad suum finem, ad amorem videlicet suae bonita– tis, sed non ad creaturas, quae neque suum finem constituunt, neque sunt necessariae ad suum finem consequendum. Ergo... (14). Ad rem Angelicus: «Circa divina igitur volita hoc considerandum est, quod aliquld Deum ve lle est necessarium absolute; non tamen hoc est verum de omnibus quae vult. Voluntas enim divina necessariam habi– tuclinem habet ad bonitatem suam, quae est proprium ejus objectum 1 • Unde bonitatem suam Deus ex necessitate vult... Alía autem a se Deus vult in quantum ordinantur ad suam bonitatem ut in finem. Ea autem quae sunt ad finem, non ex necessitate volumus volentes finem. nisi sint talia sine quibus finis esse non potest... Unde cum bonitas Dei sit perfecta, et esse possit sine aliis, cum nihil perfectionis ex aliis accres– cat. sequitur quod alia a se eum velle non sit necessarium absolute, et tamen necessarium est ex suppositione. Supposito enim quod velit, non potest non velle, quia non potest voluntas ejus mutari» (15). (ll l Contr. haer. Noeti, 10 . .Tournel, 391. (12) De Civ. Dei, lib. 11, c. 24; Journel, 1751. (13) STUS. ATR~NASIUS, A.dv . Arianos, or. 2, n. 21; Journel, 196; STUS. BASILIUS, Adr. Eunom., lib. 4, c. 3; Journel, 764; STUs. JOAN. DAMASCENUS, De fide orthod., lih. 2. c. 3; Jo!trnel, 2356. (14) Contr. Gent.. lib. 2, c. 23; lib. 1, c. 81. (15) 1, q 19, a. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz