BCCCAP00000000000000000000547
DE LIBERTATE CREATIONIS, th. _3,_n._41_5_-4_1_6______ 2_31 Denique tandem in nostris diebus libertatem Dei negarunt Gunther et Rosminius; iste necessitatem quamdam moralem posuit in Deo, vi cujus Deus sese determinare debet ad operandum; ita se habet pro– positio ipsius ctamnata: «Amor qua Deus se diligit etiam in creaturis et qui est ratio qua se determinat ad creandmn, moralem necessitatem constituit, quae in ente perfectissimo semper inducit effectum; hujusmodi autem necessi– tas tantummodo in pluribus entibus imperfectis integram relinquit li– bertatem bilateralem» (3). 415. Censura.-De fide defin'lta in pluribus Conciliis: «Hic solus verus Deus... liberrimo consilio... utramque de nihilo con– didit creaturam» ( 4). «Si quis ... Deum dixerit non voluntate ab omni necessitate libera, sed tam necessario creasse quam necessario amat seipsum, a. s.» (5). 416. Probatur ex Sacra Scriptura. 1. 0 ) «Omnia quaecumque voluit, Dominus .tecit in caelo et in mari et in omnibus abyssis» ( 6). «Deus autem noster in caelo omnia quaecumque volvit, fecib (7). Jamvero haec appositio <<Omnia quaecumque voluit» nihil aliud in– dicat nisi ~1lenum dominium quod habet Deus suorum actuum; ac proin– de significat immunitatem a quacumque intrinseca necessitate. Sic etiam apud nos illum dicimus facere quaecumque vult, qui nullo vinculo sive extrinseco sive intrínseco astringitur ad aliquid determina– te volendum vel agendum. 2.º» «Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae» (8). Jamvero ubi adest consilium, adest et electio; electio autem est de !psa essentia libertatis; quae. uti scitur, consistit in indifferentia ad unum prae alio eligendum. 3.º) «Qui potest universum mundum uno nutu delere» (9). In hoc textu affirmatur potentia divina ad delendum mundum. Jam– :vero si mundum Deus necessario creasset, non posset mundum des– truere; nam sicuti necessitatus fuisset ad creationem mundi, ita pa– riter necessitatus esset ad ipsius conservationem. Ergo ... Ex Traditione.-Patres affirrriant expressis verbis hanc Dei liberta– tem in mundo creando. Stus. Irenaeus: «Neque ab aliquo motus, sed sua sententia et libere fecit omnia» (Deus) (10). (3) DENZINGER, 1908; GUNTHERUS, apud DENZINGER, 1655; HERMES, DENZINGER, 1620. (4) DENZINGER, 1783. (5) DENZINGER, 1805, et Pros XII nonnullos catholicos reprehenctit eo quod in– t.er ipsos (<contenditur creationem mundi necessariam esse, cum ex 11eces– saria liberalitate div\ni amoris procedat; ... quae quidem Vaticani Concil11 declaratlonibus adversantur». Encyc\. «Humani Gener1s1>, AAS., 42 (1950), 570. (6) Ps. 134, 6. (7) Ps 113. (8) Ad. Eph., l, 11. (9) II Mach., 8, 18. (10) Adv. haer., lib. 3, c. 8, n. 3; lib. 2, c. 1, n. 1; Journel, 196.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz