BCCCAP00000000000000000000547

DE PRIMA CAUSA MUNDI, th, 2, n. 410-411 229 solute, non in quantum est hoc vel tale, pertinet ad rationem cre-ationis. Unde manifestum est quod creatio est propria actio ipsius Dei... » ( 18). Hoc argumentum pluribus modis invenitur apud theologos exposi– tum ( 19); nos autem hoc modo illud proponendum censemus: Ad quodlibet cr€abile creandum requiritur potentia infinita. Jamvero potentia infinita nequit communicari alicui creaturae tanquam causae principali. Ergo creatura non potest aliquid creare ut causa principalls. Majar t'X eo constat quod effectus creatio:r;iis non sit hoc vel illud es.se , sed esse universalLssimum; non ens qua tale ens, sed in quan– tum ens; in eo enim differt actio creativa a quacumque alia efféctione seu productione, quod creatio est productio rei ex nihilc sui et sub;ecti, nullumque praeexistens subjectum pracsupponat; prcductio, e contra, est eductio alicujus novae formae ex potentia subjecti praeexistentis; seqni– tur proinde quod ad quamlibet effectionem necesrnria sit quaedam po– te:atia vi. cujus subjectum praeexistens modificetur secundum unam al– teramve formam. Sed in creatione nullum prorsus invenitur subjectum passivum, quo mutato, nova -educatur forma; sed primus effectus creationis, illud sci– licet quod primo et per se attingitur, est esse, non in quantum tale, sed in quantum ens. Jamvero ens qua ens sese extendit ad quodlibet genus entium; quo fit ut si daretur aliqua virtus, qua illud posset ex nihilo creari, posset etiam totum creare; quod supponit, ut constat, potentiam infinitam. Minar est evidens, et nulla indiget declaratione. «Vim hujus argumenti, concludit Beraza, capiunt suo modo omnes homines, etiam rudes; omnes enim sibi persuasum habent esse ipsis aeque impossibile producere ex nihilo rem aliquam, sive magnam sive parvam, sive maximam sive minimarn» (20). B)' NEQUE CAUSA INSTRUMENTALIS• 411. Censura.- Est doctrina longe communior. Nam, causa instrumentalis ea est quae, mota a caust principa1i, con– currit per aliquid sibi proprium saltem dispositive ad effectum causae principalis; hoc autt,m contingit per hoc quod instrumentum, actione sua propria, inducit in subjecto aliquam dispositionem praeviam. Jam– vero creatura non potest hoc modo esse causa instrumentalis creationis, quia in creatione nullum adest subjectum quod praevie disponatur, nec potest per aliquid sibi proprium attingBre ipsum effectum creationis, qui est, ut supra dictum est, ens quatenus ens. Harre doctrinam negavit aliquando Stus. Thomas (21), in suo nempe Commentario, quando junior munere commentatoris fungebatur; sed postea oppositam propugnavit tanquam probabiliorem, et ipsum fere omnes theologi sequuntur. (18) I, q. 45, a. 5. (19) Cfr. LERCHER, op cit., n. 491. (20) BERAZA, OP. cit., pag. 83. (21) In IV, dist. 5, q, 1, a. 3, sol. 3. ad 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz