BCCCAP00000000000000000000547
DE PRIMA CAUSA MUNDI, th. 2, n. 405-407 227 nulla sit in ea impossibilitas (3); hanc ipsam sententiam tenet nostris in diebus Hellin (4). Pars l.ª: Solus Deus de facto mundum universum creavit. 405. Adversarii. a) Hanc doctrinam impugnarunt quidam Gnos– tici, ut Simon Magus et Menander, secundum quos Deus ex nihilo creas– set mundum invisibilem, non autem visibilem; iste enim erat opus an– gelornm vel dcmiurgi. b) Similiter in hac re errarunt Ariani, qui diccbant Verbum fuisse creaturam, et per ipsam, tanquam per causam efficientem instrumen– talem, omnia condita fuisse. 406. Censura.- Haec pars est de fide definita; continetur in Sym– bolo Nicaeno, ubi credimus in unum Deum, factorem caeli et terrae, vi– sibilium omnium et invisibilium ( 5). Idem tenendum est -ex Concilio Lateranense IV, in quo expresse etiam dicitur Deum utramque de nihilo condidisse substantiam, spiritualem et corporalem ( 6). Cfr. etiam Concilium Vaticanum supra citatum (7). 407. Probatur ex Sacra Scriptu:ra.--<<Ego sum Dominus faciens om– nia, extendens cae los solus, stabiliens terram, et nullus mecum ( 8). «Omnia per ipsum jacta sunt, et sine ipso factum est nihil quod facturn esh> ( 9). «Quoniarn in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia... omnia per ipsum et in ipso creata sunt» (10). · Ex Traditione.-Patres, quando mentionem faciunt de causa inundi efficiente, solum Deum enumerant; immo aliquando refutant errorem Gnosticorum, dicendo quod Angeli nullo modo possint naturam aliquam creare. Stus. Augustinus: «Angeli autem nullam omnino possunt creare na– turam; solus enim unzls cujuslibet creaturae, seu magnae seu minimae, creator est Deus» (11). «Omnia per ipsmn fecit Pater, sive visibilia sive invisibilia, sive sen– sibilia sive intelligibilia sive temporolia propter quamdam dispositio"" nern .. non per angelos, neque per virtutes aliquas abscissas ab ejus subs– tantia» ( 12). Stus. Joannes Damascenus: «Quicumque autem dicunt angelos condi- <::JJ Metaphysic., dist. 20, ª· 3; cfr. t:)"RRABURU, t. 8, pag, 703; A. DONDEYNE, Utrum solius Dei sit creare?, in CollBrug., 30 (1930), 415-417. (4.) OP. cit., n. 966-971. (5) DENZINGER, 13 et 19. (6) DENZINGER, 428. (7) DENZINGER, 1783. (8) Is., 44, 7.4 (9) Joan., 1, 3. (10) Ad Cor., 1, 16. . (11) De Gen. ad litt., lib. 9, c. 15, n. 26; Journel, 1702; cfr. etiam STUs !RAE• NEUS, Adv. haer., lib. 2, c. 1, n. 1; Snrs. ATHANASIUS, Adv. Arianos, or. 2. n. 27. (12) STUS. IRAENEUS, Adv. haer., lib. 1, c. 22; PL., 7, 669.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz