BCCCAP00000000000000000000547

226 DE DEO CREANTE, th. 2, n. 402-404 dicat finem auctoris fuisse opponere veram doctrinam doctrinae philosophicae Pla– tonicae, secundum quam Deus maximus creasset mundum directe et immediate, sed creationem bestiarum aliorumque animalium diis inferioribus ex materia infecta pr~ ducenda reliquisset; ut igitur hanc falsam opinionem rejiceret, auctor sacer dicit Deum ipsum ex materia orbem creasse (18). Objectio 2.ª: Si esse creaturarum non emanat a substantia divina, sed ex nihilo producitur, hoc admitti opmtebit: quod haec creata perfectio, addita perfectioni di– vinae, major sit quam sola perfcctio divina. Atqui hoc est absurdum. Ergo. Ita Pan-• theistae. Respondeo: Dist. majar.: Illud <1dmittendum foret si pracdicta pcrfectio creata non contineretur in causa efficiente, concedo; si autem co"ntinetur, nego. Quod sat facile demonstrari potest exnnplo magistri qui suam scientiam discipulis commumcat; ceito ccrtius, si utraque attenditur, non erit major perfectio quam in solo mag1stro ; et ratio est evidens, nempe quia scientia discipuli. utpote quaedam par– ticipatio, continetur tota in scientia magistri. Sic igitur omnes perfectiones creatae nihil eliud sunt quam participaUones unius ejusdem perfectionis divinae quae in sua simplicitaLe 0mnes alias continet; unde non sequitur id quod adversarii intendunt. II.-UTRUM SOLUS DEUS MUNDUM CREAVERIT, THESIS 2.ª: Solus Deus de facto mundum universum ex nihilo creavit, neo ulla creatura potest esse ipsius causa, non tantum principalis, sed neque instrumentalis. 403. Connexio materiae.-Actum est in prima thesi hujus tractatus de causa mundi efficienti, et diximus Deum de facto universum mun– dum ex nihilo creasse; at nondum excluditur, saltem explicite, causali– tas efficiens alius, qui, simul cum Deo, causa exstitisset rerum. In hac igitur secundr, thesi duo intendimus probare: a) factum, et b) possibili– tatem. 404. Status quaestionis. - Quaeritur igitur in praesenti utrum de facto Deus solus mundum ex nihilo creaverit, et utrum virtus crean– di possit communicari alicui creaturae, ut causae principali vel saltem ut causae instrumentali. Ad majorem intelligentiam status quaestionis considerare oportet quod nulla adfuerit inter catholicos disputatio clrca primum, neque circa factum creationis; Deus enim de facto ipse solus creavit; sed non ita dicendum est de secundo, nam fuerunt aliqui Theologi, ut Durandus, Gabriel Biel et Arriaga (1) qui nullam repugnantiam dlxe– runt 8.desse in eo quod aliqua creatura, virtute creandi praedita, posslt, utique dependenter a Deo, et ad quemdam limitatum ordinem rerum circumscripta, aliqua creare tanquam causa principalis. Fuerunt et alii, ut Petrus Lombardus, qui dicerent creaturam posse a Deo adhiberi non quidem ut causam principalem, sed utique ut causam instrumentalem creationis (2). Denique tandem fuit sententia suarezii, secundum quam adesset in creatura potentia obedientalis ad creationem, ita ut, si a Deo actuetur, (18) (1) (2) Ita BERAZA, op, cit., pag. 38, Cfr. PESCH, op. cit., III, n. 26; DURANDUS, in 11, dist. 1, q. 4, n. 23; Bm., !n II, d!st. 1, q. 4. In IV, d!st. 5, n. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz