BCCCAP00000000000000000000547

DE PRIMA CAUSA MUNDI, th. 1, n. 401-402 225 per successivas evolutiones perficiat, quia est simplicissimus atque im– mutabilis, ens a se ... Ergo constat de falsitate Pantheism1. D€nique tandem, cum ens a se c.ebeat esse unicum, constat quod Dualismus sit inadmissibilis atque falsus. Si igitur haec omnia systemata ratione fulciri non valent, sequitur quod unicum systema admissibile sit Creatianismus, qui omnium rerum creationem ex nihilo aperte propugnat; et revera, admissa existentia alicujus entis necessarii, logice deveniri oportet ad creationem mundi ex nihilo (16). 401. Nota bene.-Argumenta metaphysica supra tradita convincen– tissima omnino videntur atque intellectum cogentia; at non pro omni– bus omnino hominibus suam exercent vim, eo quod non omnes eam– dem habeant praeparationem philosophicam; quapropter conveniens duximus aliqua alía, captu faciliora, e scientia physica deprompta ad– ducere. Falsitas generationis spontaneae.-Et primo quidem ex eo desumi.• tur quod generatio spontanea non datur. Unde sic arguo: Si non admittitur creatio ex nihilo, admitti debet generatio spon– tanea. Atqui hanc admittere, neque ratio neque experientia permit– tunt. Ergo admitti debet creatio ex nihilo. Majar ex eo canstat quod non sit medium ínter utrumque extremum; minar evidens est, nam si, uti omnes concedunt, vitam praecessit ma– teria, quomodo orta est vita si non admittitur creatio ex nihilo? Di– cendum igitur erit quod ex materia, vi generationis spontaneae, orta fuerit vita. Se.d hoc est impossibile. Ergo ... Ex limitatione energiae corporum.- Secundum argumentum desumi potest ex eo quod, juxta scientiarum physicarum cultores, omnes ener– giae corporum non thermicae paulatim convertuntur in calorem, calor vero in aequilibrium tendit. Jamvero, si mundus esset aeternus, que– madmodum dicunt omnes Materialistae, pantheistae, etc.... , energiae non thermicae jam conversae essent in calorem, atque proinde aequi– librium haberemus. Hoc autem nondum advenit. Ergo mundus non est aeternus, sed creatus ex nihilo. 402. Objectiones.-Paucas proponemus quia jure possumus praesup– ponere alibí esse traditas. Objectio l.ª: Dicitur in Sap., 11, 18: «Non enim impossibilis erat omnipotens monus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitu– dinem ursormn aut audaces leones ... » Ergo expressis verbis dicitur quod Deus univer– sum mundum (orbem terrarum) creavit ex materia informi praeexistenti. Ri!spondeo: Et in hoc textu sacer scriptor agit de formatione secunda, concedo; de prima productione mundi, nego. Duplex invenitur hujus difficultatis solutio; utraque scopo auctoris libri Sa– pientiae nititur; prima solutio in eo est ut dicat scopum auctoris fuisse demonstrare omnipotentiam Dei qua sapientem, ad cuju.5 propositum melius erat sermonem ins– tituere de secunda quam de prima formatione mundi (17); altera vero in eo est ut (16) Cfr. STUS. THOMAS, in JI Sent., dist. 1, q. 1, ª· 2; et I, q. 45, a. 2; SCOTUS, in II Sent., dist. 1, q. 2; PESCH, OP. cit., n. 23; PALMIERI, th. 4-5. (17) HUARTE, De Deo Crean te, pag. 26. MAN. THEOL. DOGM.-16.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz