BCCCAP00000000000000000000547
224 DE DEO CREANTE, th. 1, n. 400 Probatur ratione theologica.-Philosophi Gentiles Deum .creato– rem ex sola ratione naturali cognoscere non potuerunt, non certe propter impotentiam physicam in talero cognitionem deveniendi, sed quia a prin– cipiis sanae rationis deviaverunt; argumenta igitur rationis sunt hujus– modi: l.ºJ Tribuenda est Deo aliqua actio ad extra, a materia omnino in– dependens. Atqui unica actio possibilis, a materia omnino independens, est creatio ex nihilo. Ergo tribuenda est Deo creatio ex nihilo. 2.º) Tribuenda est Deo pot,entia aliquid faciendi; est enim aliqua perfectio, quae in creaturis invenitur. Jamvero si Deus non potest crea– re, non est in eo potentia aliquid faciendi. Ergo Deus potest creare ex nihilo. Prob. majar.: Est evidens, eo quod omnes perfectiones quae in crea– turis inveniuntur, inveniri debent p-er prius in ipso Deo. Sed potentia aliquid faciendi est quaedam p-erfectio. Ergo... Prob. minar.: nam inter potentiam aliquid faciendi ex nihilo, et po– tentiam aliquid faciendi ex subjecto, non datur tertium. Jamvero si D-eus non potest creare ex nihilo, n-eque potest facere aliquid ex subjecto. Ergo si Deus non potest cr-eare, non est in eo potentia aliquid faciendi. Frob. secunda minar.: Subjectum enim in quo, et ex quo, Deus ope– raretur, esset vel ipse Deus vel aliquid aliud a Deo distinctum. Sed non esset Deus, quia subjectum ex quo aliquid fit, transit de potentia ad ac– tum; si hoc admittis, incidis in purum pantheismum. Sed pantheismus repugnat rectae rationi, quia Deus est simplex, immutabilis. Ergo ... Sed nec esset aliquid aliud a Deo distinctum, quia hoc aliud, vel est a Deo productum, vel aliquid improductum. Si primum, eadem redibit quaestio de ejus origine, vel seriem infinitam admittas necesse est (quod aperte repugnat) vel productionem ex nihilo; si productionem ex nihilo admittis, jam habes nostram thesim. 3.º) Uti patet, ad veram demonstrationem conficiendam pro creatione ex nihilo, rejicienda sunt plura systemata quae originem mundi explicare conantur, praecipue Dualismus, Pantheismus et Materialismus; falsita– tem horum systematum jure possumus supponere ,ex aliis tractatibus tam philosophicis quam theologicis. Ut igitur paucis saltero verbis lineae generales a nobis in pra-esenti indicentur, haec retinenda sunt principia in sana Philosophia recepta: Mundus hic adspectabilis est contingens, talis scilicet ut de se indif– ferens sit ad esse quam ad non -esse. Jamvero si ita res -est, dicendum est quod non hab-eat in se rationem existentiae, sed ab alio. Unde mate– rialismus debet evidenter excludi. Nunc autem, mundus, qui est ab alio, aut est ipse Deus sese evol– vens, aut aliquid a Deo distinctum. Sed impossibile est quod Deus sese nel, 84; TATIANUI,, Adv. Graecos, or. 5; Journel, 154; ATHENAGORAS, Legat. pro Ghristiania, 4; Jonrnel, 161; TERTULLIANUS, Adv. Hermog., 19, 20; Jour· nel, 327.; argnmentum evolutum poteris videre e. g. in SACRAE THEOLOGIA:S SUMMA, II, De fl¿o Greante, n. 41-47; brevius, in LERCHER, op. cit.• n. 447.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz