BCCCAP00000000000000000000547

DE PRIMA CAUSA MUNDI, th. 1, n. 400 223 ------------ dum emanasse continebant; ctebebat igitur et ipse originem tradere caeli et terrae, ne ejus cosmogonia manca esset et prorsus mcompleta. Si igitur per hanc vocem «bará» nihil aliud dicere vellet nisi forma– tionem mundi ex praejacente materia, populum non averteret ab ido– lolatria, nec originem traderet mundi. Ergo dicendum est quod haec vox «bará» significet creationem ex nihilo, et sic omnia bene cohaerent. e) Ex interpretatione hebraica. Judaei semper intellexerunt hunc versiculum primum Geneseos de creatione rerum ex nihilo; praeter alía documenta. quae videri possunt apud Beraza, pag. 27, et Mazzella, pag. 33, unum sufficiat recitare quod fidem Judaeorum clare admodum exprimit, nempe matrem Machabaeorum, quae filium suum, natu minimum, sic allocuta est ut poenas tyranni patienter sustineret; «Peto. nate, ut as– picias ad caelum et terram et ad omnia quae in eis sunt, et intellígas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus» ( 12). Quia nulla ratio nos urget ut inspirationem quamdam admittamus in bac mulíere ad hujus rei declarationem, dicendum est quod fides ipsius, fides erat totius popnli hebraicl. Caeterum hanc fuisse fidem Judaeorum circa mundi creationem, Ra– tionalistae bene multi hodierni admittunt. d) Alind denique argumentum ex eo desumi potest quod in aliis locis Sacrae Scripturae dicatur Deum esse dominum omnium rerum existen– tium. omnia ab ipso pendere, omniaque solo imperio voluntatis divinae condita futsse (13). Jamvero, si Deus ex praejacente materia mundum condidisset, baec omnia essent falsissima; nam non esset dominus om– niimi, nempe materia-e cosmicae, nec ab ipso ista pend,eret, neque tan– dem solo imperio voluntatis suae omnia condidisset, sed ope et con– cursu materiae praeexistentis. e) Denique tandem, Moysi, quaerenti nomen Dei proprium, ita res– po:ndet Dominus: «Ego sum qui sum» ( 14); his igitur verbis exprimitur nomen Dei propriurn, quod proinde ipsi soli, et nulli alii comvetit. Ergo esse subsistens proprium Dei est. Sed si daretur materia pra,:;existens et aeterna, ipsa etiam subsisteret... Ergo. Ex Patribus.--Inutile censemus Patrum testimonia in infinitum pro– trahere, nam res tam evidens est ut adver.sarii nostrae fidei dicant dog– ma creationis ex nihilo fuisse a Patribus Jnventum sine ullo biblico fun– damento. Patres -cnim philosophos gentiles refutarunt; manichaeos, duo prin– cipia admittentes, fortiter impugnarunt; Arianos, Verbum creatum di– centes, invicte responderunt: <<!taque hae dictiones: aliquando non erat, antequam nasceretur, quando, et símiles aliae voculae, ait Stus. Athana– sius, de rebus factis ac creatis, quae ex nihilo sunt factae, aptissime di– cuntur; sed a Verbo omnino sunt alienae» (15). (12) (13) (14) (15) II Mach, 7, 28. 1s., 41, 4; 48, 12; Apocal., 1, 8; Joan., l. 3; Ad Gol., 1, 16; Ps. 49, 12; 88, 12-13; Ad Heb., 1, 10-12. Exod., 3, 13-15; 6, 2-3. STUS. ATHANASIUS, PG., 26. 40; cfr. ARISTIDES, Apol., l; STUs. IRENAFUS, Adv. haer., lib. 2, c. 30, n. 9; Journel, llO, 205; HERMAS, Mana., 1, 1; Jour-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz