BCCCAP00000000000000000000547
222 DE DEO CREANTE, t. 1, n. 400 gumentum, sed ex contextu, ex scriptoris scopo, et ex Hebraeorum in– terpretatione determinari debet sensus ab hagiographo intentus. a) Ex contextu. l.º) Auctor sacer agit in hoc loco d-e creatione caeli et terrae. Jamvero hic terminus in Sacra Scriptura significat totam uni– versitatem rerum existentium. Ergo in hoc loco agitur de prima omnium rerum creatione (7). «Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et in septimo die ab opere cessavit» (8). «Qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt» (9). Immo sunt auctores qui per «caelum» mundum angelicum, per «ter– ram» caet-era omnia significari dicant; quod, si admittatur, dicendum erit quod in nostro loco contineatur creatio omnium rerum tam visibilium quam invisibilium. 2.º) Hic terminus «bará» (Creavit) significat, vel creationem primam vel secundam; id est, vel creationem materiae primae vel ejus dispositio– nem et formationem. Sed non significat hoc secundum, quia statim sub– jungit hagiographus: «Et terra erat inanis et vacua»; qÚomodo enim in– telligi posset terra informis post ejus formationem? (10). b) Ex scopo Moysis. Fatentibus onmibus ad unum interpretibus, Moy– se'l in hoc loco intendit Israelitas docere, contra fabulas Gentium, unum fuisse principium rerum, unumque proinde Deum esse adorandum, qui et dominium tenet omnium quae sunt, atque hoc pacto Israelitas ab idolatría avertere. Quid igitur ei demonstrandum erat? Nihil aliud pro– fecto nisi quod Deus ex nihilo creaverat omnia; quod omnia ei subjicie– bantur; quod denique unus erat Deus adorandus atque colendus. Nunc autem, si materiam infectam supponeret, in errorem Aegiptio– rum populus incideret, et suum intentum Moyses assequi non posset; quandoquidem materia infecta esset Deo aequalis. «Ergo fatendum est, ait el. Beraza, Moysem vez non scripsisse appo– sit~ ad scopum, quem sibi proposuerat, assequendum, quod dicere nejas est, vel verbum «bará» significasse revera productionem caeli et ter– rae e:r: nihilo» ( 11). Praeterea considerari debet quod Moyses, sd suum finem assequen– dum, describit primam originem mundi; id jam satis indicatur per illa verba: «In principio»; jamvero cosmogoniae, quas alii populi infideles. aegiptii, babilonii, etc., tenebant, diverse, ,et non recte, de hac re sen– tiebant; aliae, mundum a se dicebant; aliae, a divina substantia mun- (7) Ita HUMMELAUER, Cornment. in Genesirn, 1, 1, pag. 88; HETZENAUER, Theol. Bibl, parag. 43; Juxta alias haec phras!s «coelum et terram» s!gnlficat tan• tum matcrlam informem; cfr. HETZENAUER, Cornrnent. in Gen., l. l. (8) Exod., 20, 11. (9) Ps. 145. (10) Sunt qui dicant in primo versiculo non agi de creatlone ex nlh!lo, sed de efformatione mundi: Moysee enlm praPsclnderet a prima ouaestione. et t'.l.n• tum traderet secundam: ita inter Protestantes. GUNKEL, Genesis. 93; inter Modernistas. MrnoccHr, La Genem. 1 sqs.. et LorsY. Les mythes babiloniens, 1901; et inter cathollcos, Ht:'MMELAUER, Genesis, 90. SPntentla tamen longe communlor dlcit in 1.0 versiculo agi de creatlone mundi ex nihllo; sir HETZENAUER. Theol. Bibl., parág. 43, et ln Comment. in Genes.; PALMIERI, op. cit., th. 2 et alii... (11) Op. cit., pag. 26.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz