BCCCAP00000000000000000000547

DE PRIMA CAUSA MUNDI, th. 1, n. 398-400 221 -------- b) Materialistae et Pantheistae, qui materiam aeternam praedicant et a se ipsa existentem, ex cujus continua evolutione immanenti vel tran– seunti, reali aut ideali, totus mundus efformatus est. c) Manichaei, qui admittunt duplex principium, unum bonum, alte– rum vero malum; principium malum mundum corporum creasset. d) Theosophi, juxta quos ex nihilo nihil fit, et proinde mundus non est creatus ex nihilo, sed omnia procedunt a principio quodam unico et universali in quod tandem omnia reducuntur. 399. Censura.- Thesis est de jide divina catholica pluries dejinita Symbolum Apostolorum: «Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae (1). Symbolum Nicaeno-Con.stantinopol.: «Credo in unum Deum... jac– torem caeli et terrae, visibilium omnium et invisi.bilium> (2). Concilium Lateranense IV: «Firmiter credimus et simpliciter con– fitemur quod unus solus est verus Deus..., unum universorum princi– pium, Creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et cor– poralium, qui bonitate sua et omnipotenti virtute ... utramque de nihilo condidit creaturam spiritualem et corporalem> (3). Haec doctrina amplius proposita invenitur in Concilio Vaticano, in quo contra omnes hujus temporis errores clare omnino ac lucide ex– ponitur: Conc.. Vaticanum: «Sancta Catholica Apostolica Romana Ecclesia credit et conjitetur unum esse Deum verum et vivum, creatorem ac Dominum coeli et terrae, omnipotentem, aeternum» ( 4). «Hic solus verus Deus bonitate sua et omnipotenti virtute non ad augendam suam beatitudinem nec ad acquirendam, sed ad manijes– tandam perjectionem suam per bona, quae creaturis impertitur, libe– rrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et munda– nam, ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore cons– titutam> ( 5). 400. Probatur ex Sacra Scriptura. l.º) Ex Genesi: «In principio creavit Deus caelum et terram» (6). Sunt auctores qui ex voce creavit (Bará) argumentum volunt confi– cere pro nostra thesi, at immerito, uti videtur; ratio est quia, etiamsi haec vox in sacris Litteris quaclragies septies inveniatur ad significan– dam nonnisi quamdam operationem divinam, extraordinariam, tamen non eam adhibet significationem quae ad creationem stricte dictam est necessaria; significat enim fere semper effectionem ex praej acentl materia; quapropter in praesenti non debet ex sola vi vocis erui ar- (1) DENZINGER, 6. (2) DENZINGER, 86. (3) DENZINGER, 428. (4) DENZINGER, 1782. (5) DENZINGER, 1783; cfr. etiam canones eJusdem concilli apuct DENZINGER 1801, 1802. 1803, 1804, 1805, in quibus tata doctrina contra omnes modernos errores definitur, pantheismum scilicet, emanatismum, materialismum et atheismnm, (6) Gen., 1, l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz