BCCCAP00000000000000000000547
220 DE DEO CREANTE, th. 1, n. 397-398 ------------ § I.-DE CAUSA EFFICIENTE MUNDI Agemus in hac paragrapho: a) Utrum Deus sit causa efficiens mun– di universi; b) utrum ipse solus mundum creaverit, c) et quid-em li– bere, et d) in tempore. I.-UTRUM DEUS SIT CAUSA EFFICIENS MUNDI. TIIESIS 1 •· Dogma fidei est Deum unh:ersum mundum ex nihilo effecisse. 397. Explicatio terminorum.-Post dicta in quaestion-e praeambula de notione creationis et de natura actionís creativae, pauca sufficiant r-elate ad explícation-em terminorum; omnia enim fer-e sunt nota; in praesenti igitur prae oculis habendum est quid veniat sub nomin-e mun– di universi. Universus mundus, significat complexum omnium r-erum existentium extra D-eurn, tam visibilium quam invisibílium, tam spiritualium quam corporalíum, tam caelestium quam terrestrium. Attamen, rntione adversariorum quibuscum. agemus, probationes, a nobis afferendae, speciatim in eo erunt ut d-emonstrent creationem hu– jus mundi visibilis; pantheistae, materialista-e, alíique hujusmodi, nul– lam aliam admittunt creaturam praeter terrenam vel mundanam, quae oculis corporeis p-ercipitur atque manibus palpatur. Sed haec vox «universus mundus» dupliciter potest considerar!: a) prout hic et nunc existit, in sua videlicet actuali organizatione et constructione, vel b) prout fuit in illo primo instanti in quo a Deo conditus est; juxta scientificos et probatissimos viras in hisc-e rebus omní auctoritate pollentes, mundus fuít in initio quaedam materia informis vel nebulosa, quae paulatim et sensim sin-e sensu, vi energia– rum in ipsa latentium, evoluta -est usque ad praesentem statum perve– nerit. In hac thesi «universum mimdum» consideramus hoc secundo modo, tdeoque sensus est iste: quod Deus ex nihilo creaverit illam primae– vam materiam, quam post successivas evolutiones hoc modo actuali dis– positam invenimus. Aliis verbis, in hac thesi agitur de prima, ut ajunt, non vero de se– cunda crieatione, quae consistit in formatione et expolitione materiae. Ex nihilo. Hac partícula indicatur modus quo Deus mundum -effece– rit, nempe per creationem, et quidem stricte dictam, prout superius de– claratum est; unde duplex quaestio agitatur et solvitur in hac prima propositione, nempe quod Deus mundum effecerit, et quidem per crea– tionem. 398. Adversarii. a) Philosophi Gentiles, qui mundum vel casu vel ex praejacenti materia aeterna factum futsse dixerunt; excipitur for– tasse Aristoteles, de cujus mente non satis constat.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz