BCCCAP00000000000000000000547

DE PRIMA CAUSA MUNDI, th. 1, n. 395-396 21'.} 2º) Virtualiter transiens, quia per eam mundus ponitur extra ip– sum Deum; quomodo autem id contingat, est mysterium omnium ma– ximum; mysterium enim est quod mundus incipiat existere extra Deum solo actu immanenti divinae voluntatis; sed nonne apud nos aliqua analogía deprehendi potest in actu immanenti nostrae voluntatis? Vo– luntas enim imperat; iste actus in,perativus est in nobis aliquL:i im– manens; et tamen potentiae moventur, et in exsecutionem mandant quidquid voluntas imperare licuit. Id ipsum constare videtur ex sacra scriptura, nam, in ea creatio saepe saepius tribuitur actui voluntatis divinae ejusque omnipotentiae. «Quoniam ipse dixit et jacta sunt; ipse mandavit et creata sunt» (18). «Quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt» (19). PAR.S PRIMA De creatione in genere Dicemus: a) De productione creaturarum a Deo; b) De rerum con– servatione et gubernatione. CAPUT I DE PRODUCTIONE CREATURARUM A DEO In hoc capite duae quaestiones agitantur: a) De prima causa mundi, seu de creatione proprie dicta; et b) de formatione mundi, seu de secunda creatione. ART. I De prima causa mundi 396. -Triplex assignari potest causa mundi, effir.iens scilicet, exem– plaris et finalis; Deum non esse mundi causam formalem nec materia– lem, jure possumus supponere ex his quae in tractatu de Deo Uno dicta sunt, ubi de simplicitate divina et de ejus impossibilitate deveniendi in compositionem cum alio t-ertio; quare in praesenti ag-endum nobis est de causa efficienti, exemplari et finali mundi. (18) II Machab., 8, 18. (19) Apocal., 4, 11; cfr. MAZZELLA, op. cit., n. 16 sqs.; PALMIERI, th. 6; PESCH, op. cit., n. 39; LERCHER, op. cit., n. 453.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz