BCCCAP00000000000000000000547
218 DE DEO CREANTE, n. 395 Actio enim transiens est illa cujus terminus est extra principium a quo procedit; actio vero immanens est illa cujus terminus manet intra principium agens. Cum igitur creatio terminetur extra Deum agentem, videretur dicendum quod actio creativa sit formaliter tran– siens, nullo vero modo immanens. At creatio, sicuti quaelibet actio, considerari potest active vel pas– sive; active considerata nihil aliud est quam :psa operatio divina .02), quae cum sua ·essentia omnino identificari necesse est; quare actio creativa debet esse aliquid formaliter immanens, quia quidquid est in Deo essentiale, intra ipsum manet; passive vero considerata est ipsa res creata, quae realem dicit relationem ad Deum Creatorem; qua– propter dicendum erit quod praedicta actio sit transiens, quia extra Deum terminatur (13). Nunc autem, actio creativa reponenda est formaliter in ipso prin– cipio agente, vel in termino producto, an potius in aliquo medio? Sententiae.-Sunt in hac re tres sententiae: a) Prima tenet actionem creativam esse formaliter immanentem et virtualiter transeuntem; est formaliter immanens, quia Deus creat per aliquid quod est in ipso manens; est virtualier transiens, quia Deus sua virtute creativa mundum ponit extra ipsum (14). b) Secunda tenet actionem creativam esse formaliter transeuntem, ita ut actio creativa plane identificetur cum suo termino (15). e) Tertia tenet actionem creativam esse formaliter transeuntem, ita ut actio creativa realiter distinguatur a suo termino, distinctione tamen modali (16). Nostra sententia.-Creatio est actio formaliter immanens, virtualiter vero translens. 1. 0 ) Formaliter immanens, quia principium creationis est aliquid Deo 1mmanens. Sed principium creationis aliud non est nisi ipsa vir– tus creatrix Dei, tata semper in actu. Sed ipsamet virtus Dei creatrix in actu est creatio. Ergo actio creandi est formaliter Deo immanens. Objicies.-Si ita esset, sequeretur quod denominatio Creatoris competeret Deo ab aeterno, quia virtus Dei creatrix, tota semper in actu, in ipso est ab aeterno. Atqui denominatio Creatoris competit Deo in tempore. Ergo actio creandi non est forma– liter immanens. Respondeo : Hoc sequeretur certe si ad praedictam denominationem sufficeret sola actio creandi, non vero si adhuc requiratur actualis relatio ad terminum crea– tum (17). (12) «Creatio active considerata significat actionem divinam, quae est eJus essen– tia cum relatione (rationis) ad creaturam». I, q. 45, a. 1, ad 1 et 2. (13) Creatio passiva «est quoddam accidens in creatura, et sic signlficat quam– dam rem... quae est in genere relationis, et est quaedam habitudo habentls esse ab alio consequens operationem divlnam». STUs. THOMAS, II Sent., dist. 1, q. 1, a. 2, ad 4. (14) STUS. THOMAS, 1, q. 45, a. 3; CAJETANUS, in I, q. 45, ª· 3; CAPREOLUS, II Sent., dlst. 1, q. 2; MAZZELLA, OP. cit., n. 26 sqs.; URRABURU, Cosmologia, n. 68. (15) DURANDUS, in II sent., dist. 1, q. 2, n. 29; VASQUEZ, in I, disp. 173, c. 2-4. (16) MOLINA, in I, q. 45, a. 3; SUAREZ, Metaphys., disp. 20, sect. 5. (17) Aliis verbls, actio creativa jam ab aeterno est completa ex parte Dei, seCl ex parte termini non completur nisi in tempore a divina voluntate dlspo– sito.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz