BCCCAP00000000000000000000547

DE NATURA CREATIONIS, n. 394-395 217 enim non potest esse causa materialis rerum; in nostra igitur definitione secundus modus retineri oportet, et indicat ordinem successionis. «Cum dicitur, ait stus. Thomae, aliquid ex nihilo fieri, haec praepo– sitio ex non designat causam materialem, sed ordinem tantum; sicut cum dicitur ex mane fit meridies, id est, post mane fit meridies» (7). 394. Corollaria.-Ex his quae dicta sunt, quaedam effluunt corona- ria maximi momenti quae non parum juvant ad distinctiorem con– ceptum creationis acquirendum... a) Generatio Verbi non est creatio, nam, praeterquam quod non est in Deo ordo successionis (est enim Persona genita cum Persona generante coaeterna et coaequalis), Verbum procedit de ipsa subs– tantia Patris. b) Transsubstantiatio non est creatio, nam, etsi aliquando a Fa– tribus ita appellctur, constat transsubstantiationem esse conversionem totius substantiae panis et vini jam praeexistentis in substantiam Cor– poris et Sanguinis Christi (8). e) Creatio proprie dici non debet mutatio, nisi secundum modum intelligendi. Dici non potest mutatio, quia <<de ratione mutationis est quod ali– quid idem se habeat aliter nunc ac prius... Sed in creatione, per quam prod1tcitur tata substantia rei, non potest accipi aliquid idem aliter se habens nunc et prius, nisi secundum intellectum tantum; sicut si intelligatur aliqva res prius non fuisse totaliter, et pastea esse» (9). «In omni mutatione vel motu oportet esse aliquid aliter se habens nunc et prius; hoc enim ipsum nomen mutationis ostendit. Ubi autem tata su1Jstantia rei in esse producitur, non potest esse aliquod ídem, alitei- et aliter se habens: a1tia illml non esset ¡,roductum, sed productio– ni praesuppositum. Non est ergo creatio mutatio» (10). Dicitur tamen secundum modum intellig-endi: «in quantum scilicet intellectus noster accipit unam et eamdem rem non existentem prius et pastea existentem» (11). ART. II De natura acticmis creativae 395. QuaeTitur in praesenti de natura actionis creativae; creationem esse actionem quamdam, qua Deus ex nihilo efficit mundum, res est evidens et ab omnibus catholicis theologis indiscriminatim admissa; sed duplex est actio, transiens videlicet et immanens; unde quaeritur utrum creatio sit actio immanens, an transiens. In hac re non una est inter Scholasticos sententia; sed alii aliter sentiunt; paucis igitur, sed suffiéientibus verbis, quaestio a nobis ex– ponetur. Si ad definitionem actionis transeuntis et immanentis attendimus, nuua videretur esse difficultas, nullaque possibilis disputatio. (7) l. q 45, ª· 1, ad 3; cfr. SERTILLANGES, op. cit., pag. 242-7. (8) Cfr. tract. De ssma. Euchartstia. (9) l. q. 45. a. 2, ad 2. (10) Contr. Gentes, lib. 2, c. 17, n. 3. (11) 1, q. 45, a. 2, ad 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz