BCCCAP00000000000000000000547
216 DE DEO CREANTE, n. 393 --------------- indigeat, quo aliqua actio sit a rebus extrinsecis magis independens, magis etiam accedet ad creationem; hinc jure merito creatores illi appellantur scriptores vel artifices qui in suo genere opus quoddam conficiunt novum, ab aliis ideis, productionibus... , prorsus independens. Ut autem hujus notionis adaequatiorem habeas conceptum, notare debes quod id, quod consequenter ad quamdam effectionem est in actu, debuit antequam fieret, esse in potentia; omne enim quod fit, transit de potentia ad actum; potentia vero est aliquid; ergo ex nihilo nihil fit. Quid igitur intelligendum est excludi per hanc particulam ex nihilo? Ad cujus rei declarationem scire debes quod duplex distingui solet potentia: logica scilicet et physica; prima consistit in mera possibilitate seu non repugnantia alicujus rei; secunda, quae etiam dici potest rea– lis, et dividitur in activam et passivam; potentia physica activa est potentia agendi; altera, est potentia patiendi. Nunc age, quando aliqua causa particularis, sua actionc et influxu, aliquid ex nihilo producit vel operatur, ad suam productionem non tantum praesupponit potentiam logicam, sed physicam, tam activam quam passivam, quandoqui.dem nihil possit ipsa efficere nisi, praesup– positis aliqua causa efficienti et aliquo subjecto, quod novas perfectio– nes sit capax acquirendi per ejus alterationem vel modificationem; quare, quando dicimus aliquem artificem ex nihilo aliquod opus creasse, haec partícula ex nihilo non excludit possibilitatem nec potentiam activam (secus enim nihil fieri posset), sed, ctenique, nec excludit po– tentiam passivam, immo eam expresse praesupponit; et ratio est ma– nifesta, quia scilicet causa particularis nihil aliud efficere valet nisi, modificando materiam jam praeexistentem, novas educere formas sive substantiales sive accidentales. Aliter profecto intelligi debet haec partícula ex nihilo quando agl– mus in praesenti de creatione omnium rerum a Deo; uti patet, per eam excludi non ctebent nec potentia Zogica nec potentia realis activa, quia nec Deus facere potest quod possibile non est, nec dari potest effectus sine ulla causa; at per eam excludi debet quaelibet potentia realis passiva alicujus subjecti, cujus modificatione novus effectus edu– catur; seu aliis verbis, quaevis effectio, quae non sit vera et stricte dicta creatio, est eductio rei ex nihilo sui, non vero subjecti; sola igitur effectio alicujus reí ex nihilo sui et subjecti est vera creatio. Ad rem Card. Mazzella: «Unde aliqui distinxerunt ínter nihilum, quoct est pura negatio, et nihilum, quod est negatio in subjecto; illud habe– tur cum nullum subjectum adest ex quo et in quo effectus producatur; hoc vero cum adest hujusmodi subjecturn. Hinc dicunt, emanationem a causa particulari supponere nihilum privativum; emanationem vero a causa universali supponere nihilum quod est pura negatio; seu, quod ídem est, effectum primo modo productum, esse ex nihilo sui tantum,· altero vero modo, esse ex nihilo tum sui tum subjecti» (fi). Hoc igitur sensu intelligenda est partícula illa ex nihilo, quae, utl superius dictum fuit, differentiam constituit specificam creationis. Praepositio «ex» duplici modo posset intelligi, uno modo pro causa materiali, ex qua aliquid fit; e. g.. ex marmore fit statua; alio modo, pro ordine successionis indicando inter terminum priorem et posterio– rem; sic e. g. ex inscio fit sciens, ex mane fit meridies, id est post mane fit meridies; uti p2.tet, primus modus evidenter repugnat; nihil (6) MAZZELW,, op. cit. pag. 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz