BCCCAP00000000000000000000547
DE NATURA CREATIONIS, n. 393 215 Explicatio.-Oportet igitur definitionem supra traditam clare expo– nere et lucide explicare. Productio. Dicitur ad significandum creationem esse effectionem quamdam alicujus rei; haec vox indlcat genus proximum. Reí. Doctrina est Sancti Thomae, aliorumque Scholasticorum, quod creatio terminetur proprie ad res subsistentes, ita ut formae, tam subs– tantiales quam accidentales, .non dicantur creari, sed concreari; et ratio, quam adhibet Stus. Doctor, est hujusmodi: creare est primum fieri rei; sed primum fieri terminatur in primum esse; primum autem esse est ipsum esse subsistens; quare terminus proprius creationis est aliquid subsistens: «Proprie vero creata sunt subsistentia» ( 4). Ne tamen inde concludas accidentia et formas materiales non esse ex nihilo creata; hoc enim aperte repugnat verae doctrinae et rectae fidei, quae totam substantiam dicit fuisse ex nihilo eductam per crea– tionem; sensus igitur est quod creatio non terminatur directe ad ipsa, sed ad esse subsistens, cum qua formant compositum quoddam; ideoque dicendum est quod ipsa concreentur cum composito (5). Hinc apparet terminu', creationis esse triplex: a) substantia sim– plex ,:piritualis, e. g. angelus; b) substantia composita ex materia et forma, e. g. corpus quoddam; c) forma simplex spiritualis a materia independens, e. g. anima humana. Ex nihilo. Ex nihilo aliquid produci, tripliciter intelligi potest; a) Ex nihilo absoluto, id est ex nihilo causae efficientis; hic sen– sus inadmissibilis est, eo quod .aperte repugnet aliquid fieri sine ulla causa praeexistenti; repugnat enim effectus sine ulla causa sibi pro– portionata. b) Ex nihilo sui. Omne quod fit aut producitur, evidenter fit aut producitur ex nihilo sui, nam nihil fit quod jam antea erat; sic, cum sculptor .facit statuam, eam facit ex ligno vel ex marmore vel ex alia materia praeexistenti, non autem ex ipsa statua, quae proinde fit ex nihilo sui. In hoc casu attendi debet quod statua non efficiatur ex nulla ma– teria praeexistenti, sed ex materia praeexistenti efficitur aliquid no- vum quod prius non erat c) Ex nihilo sui et subjecti. Haec partícula indicat differentiam specificam creationis, ita ut creatio nullum subjectum praesupponat quod, vi mutationis sive accidentalis sive substantialis, aliter nunc sit quam antea; creatio lgitur, de qua in praesenti recurrit sermo, est ef– fectio seu productio alicujus rei secundum totam suam substantiam, sive, ut ait stus. Thomas, <mullo praesupposito». Cum igitur creatio sit talis effectio ut creans nulla re extrinseca (4) 1, q. 45, a. l. (5) Anima tamen humana, eo quod non educatur de potentla subjectl, vere creatur. Disputatur lnter Scholasticos utrum dona supernaturalia, ut gratla, ca– ritas habltus supernaturales... , vere creentur. Affirmative respondent: STus'. BONAVENTURA, in II Sent., dist. 26, a. 1, q, 4; SCOTUS, in IV Sent., dist. 1, q. 1, a. 3; CAPREOLUS, in IV Sent., dlst. 1, q. 1, a, 3; negatlve res– pondent: MOLINA, in I, q. 45, a. 1; VASQUEZ, in I, dlst. 174, c. 3; SALM<I.N– TICENSES, De Gratia, dlsp. 8, dub. 2, secundum quos isti habitus supernatu– rales educuntur de potentia obedientiali animae. CAJETANUS diclt lstos habitus supernaturales concreari ad modum accl.– dentium, 1-2, q. 110, a. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz