BCCCAP00000000000000000000547
214 DE DEO CREANTE, n. 392-393 Secunda pars.-Considerat creation-em angelorum, et illa omnia quae cum eorum natura, proprietatibus, officiis, cultu, elevatione ad statum supernaturalem, lapsu ... dicunt relationem. Tertia pars.-Considerat hominem qui, substantia materiali simul ac spirituali compositus, utramque in se coadunat perfectionem; duplex in hac tertia parte agitabitur quaestio: prima scilicet, de origine homi– nis; secunda vero, de ejus natura. His igitur considerationibus absolvitur tractatus de Deo Creante, qui, etsi materia brevis, multas tamen ad vitam nostram .spiritualem con– tinet applicationes atque suggestiones; in singulis partibus conveniens ipsius partitio apponetur ad majorem dicendorum intelligentiam et cla– ritatem. Antequam tamen ad theses exponendas et propugnandas veniamus, aliqua praemittenda censemus de notione creationis et de natura ac– tionis creativae, ne postea in explicatione terminorum longissimam dis– sertationem texere debeamus. QUAESTIO PRAEAMBULA ART. I De notione creationis 393. Creare.-Haec vox non unam acquisivit tam usu profano quam sacro significationem: a) Aliquand.o enim sumitur pro quacumque rei productione seu ef– fectione; sic e. g. «Jpsius enim sumus factura, creati in Christo Je– su» (2), ubi creatos dicit in Christo Jesu illos homines qui per donum gratiae sanctificantis fuerunt ad novam vitam geniti. b) Aliquando sumitur pro destinatione ad aliquod eximium officium vel dignitatem; quo sensu dicuntur creari magistratus, episcopi, car– dinales. e) Aliquando vero sumitur pro effectione alicujus operis pulchri, quod vocarl solet creatio artis, et ejus auctores creatores etiam appe– llantur; sic e. g. sculptores, litterati, qui opus aliquod. immortale confi– ciunt, creatorum nomine ab humano genere insigniuntur. d) Denique sumitur pro productione alicujus rel ex nihilo; et hoc sensu accipitur in praesenti tractatu. de qua accuratior esse debet ex– positio. Creatio stricto sensu est: «Productio rei ex nihilo sui et subjecti», vel «productio alic11jus rei secundum totam suam substantiam nullo praesupposito» (3); cum hac definitione cohaeret illud quod dicit ipse: «Creare est aliquid ex nihilo facere.» (2) Ad Eph., 2, 10. (3) 1, q. 45, a. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz