BCCCAP00000000000000000000547
212 DE DEO TRINO, n. 389-390 ----------- sed de tribus personis praedicantur in plurali: Pater et Filius et Spi– ritus Sanctus sunt aeterni, sapientes, omnipotentes... Si tamen adjectiva nomina non sumantur qua talia, sed qua subs– tantiva, de tribus praedicari debent in singulari: Aeternus Pater, aeter– nus FiHus, aeternus Spiritus Sanctus, non tamen tres aeterni, sed unus aeternus (9). 3.º) Nomina essentialia concreta ( e. g. Deus) possunt praedicari de essentia et de personis: Deus est Pater, Deus est Filius. Deus est Pa– ternitas, Deus generat. 4.º) Relativa et actus notionales nequeunt ad invicem praedicari quia opponuntur: Paternitas est generare, Filiatio est gigni. .. CONCLUSIO TRACTATUS 390. En igitur habes tractatum dogmaticum de SSma. Trinitate, imperfectum quidem, at omni conatu et studio plenum; in ejus com– positione non parum adlaboravimus et indefesso animo omnem operara dedimus; quia tamen humanus intellectus non adeo subtilis et pene– trans est ut velum tanti mysterii detegere valeat, opus mansit incom– pl-etum et imperfectum. Caet.erum mysterium Trinitatis omnium est maximum, utpote constituens ipsam vitam intimam Dei: et nos non– nisi in umbra et in aenigmat-e et in speculo introspicere valemus in hac vita ea quae in alia adoranda sp-eramus. Opus, licet imperfectum, nihil aliud intendit nisi animas -excitare ut novo studio, novoque conatu, hoc mysterium magis ac magis inquiratur ac perscrutetur; nihil revera dignius, nihil sane nobilius, quam vita111 Dei intimam investigare in Trinitate Personarum ad se invicem realiter distinctarum et simul in una eademque numero natura subsistentium. Mirabilis certo in personis divinis realis distinctio, et mirabilior adhuc in eadem numero natura, seu essentia, perfecta communicatio. Haec omnia aliaque hujusmodi plura sunt in SSma. Trinitate quae nobis imitanda proponuntur: «Faciamus hominem ad imaginem et si– militudinem nostram» ait Deus in initio temporum; hanc imaginem et similitudinem, non quidem physicam, sed potius moralem, debemus et nos facere cum Deo et cum aiiis hominibus, ita ut nos, etsi distincti ratione naturae, unum tamen cmn ipso simus ratione intellectus et amoris: «Ut sint unum, sicut et nos imum sumus. Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum» (10). GLORIAPATRI ET FILIO ET SPIRITUI SANCTO (9) DENZINGER, 39. (10) Joan., 17, 22.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz