BCCCAP00000000000000000000547

210 DE DEO TRINO, .n. 385-386 Secundae Personae: VERBUM, FILIUS. IMAGO PATRIS. 385. Verbum.- Verbum est in divin·is nomen personale, nec alii personae divinae convenit, quia sola Secunda Persona procedit per ge– nerationem intellectualem. Filius.- Filius est etiam nomen personale, quod soli Secundae Per– sonae convenit. Imago Patris.- Irnago Patris est etiam nomen personale, nam de essentia imaginis est quod ab alio sit procedens, et quidem in simili– tudinem naturae, seu formaliter vi ipsius processionis. Jamvero, licet tertia Persona ab aliis procedat et sit Patri et Filio consubstantialis, non tamen in similitudinem naturae procedit. Tertiae Personae: SPIRITUS SANCTUS, AMOR, DONUM. Haec tria nomina non sunt propria, sed ex accommodatione; et ra - tio est quü1 ea quae petinent ad processionem voluntatis, non habent nomina propria. 386. Spiritus Sanctus.-Tres clivinae Personae spiritus sunt, et Sanc– tus; at ex accommodatione sola tertia Persona Spiritus Sanctus appel– latur: a) quia ita appellatur a sacra Scriptura et ab Ecclesia; b) quia haec vox «Spiritus», utpote impulsus, proprium est amoris, quo volun– tas amantis movetur in amatum. Jamvero tertia Persona procedit se– cundum operationem voluntatis, ut impulsus Patris in Filium et Filii in Patrem (4). Amor.- Hoc nomen, si essentialiter sumatur, designat operationem amandi, et est tribus Personis commune. Si vero sumatur notionaliter, designat actum spirandi quo Pater et Filius spirant tertiam Personam, et tune hoc nomen designat relatio– nem spirationis Patris et Filii. Denique, si sumatur personaliter, designat personam spiratam, et est proprium tertiae Personae (5). Donum.-- Essentialiter designat aliquid quod gratuito datur, et sic hoc nomen est commune tribus Personis quae dantur gratis. Notionaliter designat id quod gratuito datur et simul ejus originem, ac proinde distinctionem, a donante: et tune applicatur Filio et Spi– ritui Sancto qui originem habent a Patre et dantur. Personaliter designat illud quod originem habet a donante per mo– dum primi doni, ex quo omnia alia dona gratuita dimanant, et sic est (4) l. q. 36, a. 1; q. 37'., a. l. (5) DENZINGER, 277.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz