BCCCAP00000000000000000000547

DE MODO LOQUENDI DE SSMA. TRINITATE, n. 384 209 Et revera, Fiilus procedit a Patre, Spiritus Sanctus, juxta praemissa, a Patre et Filio tanquam ab uno principio spirativo; ipse vero Pater est principium sine principio; duplici ergo ratione convenit Patri no– men principii; quia ipse a nullo, et quia omnia ab ipso. Patres Graeci non raro Patrem causam esse Filii dixerunt, Filium– que causatum, non quidem quasi dependentiam et effectionem in isto admittere vellent; ratio est quia in lingua graeca haec vox aitia et aitia– ton (causa et causatum) non tam male sonat sicut in Latina; qua-" propter in Concilio Florentino pro unione Graecorum haec leguntur: «Filium quoque esse, secundum Graecos quidem causam, secundum La– ttnos vero princi,pium subsisien:t.iae Spiritus Sancti, sicut et Patrem» (3). Adverte tamen quod hoc nomen princípium non soli Patri, sed etiam Filio conveniat, quatenus iste est etiam, simul cum Patre, principium Spiritus Sancti; attamen solí Patri merito attribui debet. eo quod ipse sit principium sine principio, Filius vero est principium de principio: a Patre enim accepit quidquid habet et est. Pater.-Hoc nomen, personaliter sumptuni, soli primae Personae di– vinae attribuitur, ideoque est omnium proprium. Hoc nomen iterum dupliciter accipi potest: essentialiter, prout or– dinem dicit ad creaturas, et personaliter, seu notionaliter, prout or– dlnem dicit ad ipsas Personas divinas. Nunc autem, si hoc nomen sumitur essentialiter, prout ordinem dicit ad creaturas, evidenter dici nequit sen.su proprio de prima Persona; ratio est manifesta, nam sub hoc respectu «pat.rem» vocamus Deum quia ad ipsum referimur aliqua relatione rationis creata quae funda– tur super quamdam communicationem, vel naturae, vel gratiae, vel glo– riae. Jamvero haec communicatio est actio ad extra quae tribus personis divinis est propria. Ergo nomen «patris», hoc sensu sumptum, non est nomen proprium primae personae. Sed hoc nomen, notionaliter sumptum, omnino convenit primae Per– sonae eo quod per relationem paternitatis ipsa constituatur et ab aliis distinguatur; et apud nos quid-em paternitas nihil aliud significat quam simplicem circumstantiam, homini in suo esse jam constituto advenien– tem; in Deo, e contra, paternitas est illud quo prima Persona con:sti– tuitur, qua et est persona; quapropter hoc nomen «pater» est ipsi pro– prium et personale. Ingenitus.-Hoc nomen multipliciter potest intelligi; si per ipsuhi velis negare productionem, s€u effecticnem, evidenter tribus Divinis Per– sonis convenit, quia tr€s sunt non productae, nec effectae. Si autem V€lis negare unam personam esse non genitam, tune convenit Spiritui Sancto, quia non procedit per generationem. Denique si hac voce velis negare quemlibet originem, tune convenit soli Primae Personae, quia ista a nullo procedit. (3) DENZINGER, 691. MAN. THEOL. DOGM.-15.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz