BCCCAP00000000000000000000547
208 DE DEO TRINO, n. 384 CAPUT II DE MODO LOQUENDI Curo mysterium Trinitatis omnium sit altissimum, nemo de eo loqui debet sine accurata ac diligenti terminorum ponderatione. Quare conveniens videtur aliquas regulas indicare ad recte loquendum de tanto mysterio; regulae aliae sunt generales, aliae vero, speciales. § I.-REGULAE GENERALES Regula l.ª: Fideliter retinendi sunt termini ab Ecclesia usitati et usu litur– gico et theologico sanciti. Sic enim confusio vitatur, et error, si quis ortus fuerit, facile re– futatur. Termini hujusmodi ab Ecclesia approbati, et usu liturgico et theo– logico sanciti, aliqui sunt proprii; alii vero, appropriati. 384. Nomina propria.-Nomina propria sunt illa quae uni Personae conveniunt, non vero alii. Primae Personae: PRINCIPIUM, PATER, INGENITUS. Principium.- Principium est illud a quo aliquid procedit; haec de– finitio duo importat, nempe distinctionem et ordinem unius ab alio; per se autem nondum incluctit effectionem vel dependentiam; quapropter principium latius patet quam causa; sic sol dici potest principium, non vero causa lucís; hoc igitur sensu dicimus hoc nomen principii convenire Patri. At considerari etiam oportet quod Deus multiplici sensu dici queat principium, vel essentialiter relative ad creaturas, vel notionaliter relati– ve ad ipsas Personas divinas; primo sensu evidenter non convenit spe– ciali modo Patri, quippe quod esse principium crea.turnrum aliquid est tribus Personis commune, ea quod pertineat ad omnipotentiam. Quare Stus. Augustinus: «Sicut Pater et Filius unus Deus et ad creaturam relative unus creator et unus Dominus, sic relative ad Spiritum Sanc– tum unum principium; ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus Sanctus unum principium, sicut unus Creator et unus Domin11s» (1). Principium igitur convenit Patri nolionaliter; dicit Conc. Toleta– num XI: «Ipse (Pater) a nullo originem ducit, ex qua et Filius nativi– tatem et Spiritus processionem accepit; fans ergo ipse et origo est to– tius a'.ivinitatis» (2). (1) De Trinitate, lib. 5, c. 14, n. 15; PL., 42, 921. (2) DENZINGER, 275.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz