BCCCAP00000000000000000000547
DE HABITUDINE RATIONIS AD MYSTERIUM, th. 22, n. 382-383 207 nerunt analogias, quibus, existentia mysterii jam cognita per revela– tionem, congruentiae (2) proponuntur; principales desumuntur: a) ex natura summi Boni, nam Bonum est essentialiter diffusivum sui. b) ex natura beatitudinis, nam beatitudo non est perfecta et ple– na sine consortio aliorum. e) ex processione verbi et amoris (3). Quae tamen omnia non sunt de se sufficientia ad demonstrandam existentiam nec quidditatem Trinitatis; sed, his per revelationem cog– nitis, aliquo modo juvant praedictae analogiae ad ejus manifestatio– nem et adumbrationem. 383. Nota Bene: De Trinitate apud philosophos gentiles.-Fuerunt aliqui qui dicere non dubitarent philosophos gentiles Trinitatem suis viribus naturalibus invenisse, et ideo dogma catholicum nihil aliud fuisse nisi quemdam syncretismum ex philosophia pagana et gentili conflatum (4). Respondendum est nihil esse a veritate magis alienum, quandoqui– dem nullus inter Gentiles aut philosophos graecos Trinitatem in Deo admisit qualem docuit revelatio Christiana. Apud Persas et Indos adest quidem trinitas personarum, quae ta– men toto coelo distat a Trinitate Christiana; nam personae non su:it aequales, nec eamdem habent numero naturam, nec procedunt ab aliis processione immanenti (5). Plato locutus est de Verbo (Logos); sed Verbum apud Platonem non est persona divina, sed Idea subsistens et separata (6). Phi/o admisit, praeter Deum personalem, alia entia intermedia, quae sunt virtutes; Verbum esset in supremo gradu virtutum (7). At non apparet utrum virtutes sint realiter distinctae a Deo, nec utrum verbum sit persona proprie dicta, an potius personificatio quae– dam conceptus divini de mundo. Neoplatonici (saec. III ad V post Christum) multa habent cum fide christiana communia; at nihil admiratione dignum, quandoquidem a fide christiana fuerunt ab ipsis manifesto mutuata (8). (2) (3) (4) (5) (6) (7) (8) «Trinitate posita, congruunt hujusmodi rationes; non tamen ita, quoa per has rationes, sufficienter probetur Trinitas personarum». STUs. THOMAS, 1, q. 32, a. 1, ad 2. «Habet creatura intellectualis memoriam, intelligentiam et voluntatem, seu mentem, notitiam et amorem; mentem ad modum parentis, notitiam ad modum prolis, amorem ·ad modum nexus ab utroque procedentis et utrum– que connectentis». Questiones de myst. Trinitatis, I, 2. Cfr. LEBRETON, Les origines du dogme de la Trinité; D'ALÉS, in DAFC, art. Rabylone et la Bible; LAGRANGE, ib., art. Jran; VAN NoORT. op, cit., n. 235 sqs.; VAN DER MEERSCH, n. 849-850. Cfr. JAUGEY, DAFC, art. Trinité. Cfr. LEBRETON, op. cit., lib. 1, c. 2, pag. 43. TIXERONT, Hist. des dogmes, t. 1, c. 1; WULF, Histoire de la Philosophie medievale, n. 76. Cfr. FR1>NZELIN, th. 18, Scholion; GINOYLHIAC, Histoire du dogme catholi– que, lib. 12, c. 9.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz