BCCCAP00000000000000000000547

206 DE DEO TRINO, th. 22, n. 381-382 fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum idem Deus, qui mys– teria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare se ipsum non possit nec verum vero unquam contra– dicere. Inanis autem hujus contradictionis species inde potissimum ori– tur. quod r•el fidei dogmata ad mentem Ecclesiae intellecta et exposita non fuerint vel opinionum commenta pro rationis effatis habeantur.: Omnem igitur assertionem veritati illuminatae fidei contrariam om– nino falsam esse definimus» ( 19). Si enim haec verba valent in g€nere de fide et ratione, dicendum est quod in specie valeant de mysterio Trinitatis, eo quod ínter omnes quae ad fídem spectant veritates, prima et fundamentalis veritas sít Mysteríum Trínitatis. 381. Probatur. a) ex concordia ínter rectam rationem et fiderri. Mysterium Trínítatís fuit a Deo revelatum, ídeoque est secundum fidem. Sed ea quae sunt secundum fidem non possunt esse contra ra– tionem. Ergo... Prob. minar.: Deus est auctor fídei et rationis. Ergo si vera ades– set contradictio ínter fidem et rationem, contradictio refunderetur in ípsum Deum. Sed hoc est impossibile. Ergo ... b) K"c defectu medii demonstrationis. Intrinseca repugnantia mys– terii Trinitatis demonstrari nequít quin habeatur de ípso cognitio per– fecta et adaequata, et quidem per conceptus proprios. Atqui nemo hanc cognítionem habet. Ergo... Prob. majar.: Absurdum -enim esset demonstrare velle intrínsecam repugnantiam alicujus rei cujus essentiae non haberetur adaequata cognitio; quomodo enim comparatio posset instituí ínter unam rem ignotam et aliam cognitam?-De mysterio Trinitatis non habet nisi imperfectissimam cognitionem, et quidem per conceptus analoaos. c) Ex auctoritate. Post revelationem hujus mysterii, jam a saecu– lo I, virí praestantissími in rebus, tum philosophícis, tum theologicis, Mysterium Trinitatis perscrutati sunt, haereticos impugnarunt, diffi– cultates sibi proposuerunt, dogma scientifice excoluerunt. Jamvero ne– ma sanae mentís admíttere potest tot tantosque Doctores admísisse dogma rationi naturali contrarium. Ergo ... 382. Scholion: Quid ratio naturalis valeat in mysterio SSmae. Tri– nitatis. a) Potest illud rationabiliter credendum proponere, illudque termi– nis analogis, licet veris, exprimere; immo potest, ex analysi conceptuum revelatorum, ab objectionibus et difficultatibus illud vindicare, novas eruei:e conclusiones, ex quibus scientifice proponatur Trinitatis inves– tigatio, unam veritatem ab alía nexu logico derivando et inferendo (1). b) Potest illud analogiis illustrare. Et revera Theologi plures inve- (19) DENZINGER, 1797. (1) «Ratio quidem, flde mustrata, cum sedulo, ple, et sobrle, quaerlt allquam, Deo dante, mysterlorum lntelllgentlam, eamque fructuoslsslmam adsequitur, tum ex eorum, quae naturaliter cognosc!t, analog!a, tum e myster!orum lpsorum nexu !nter se et cum fine homln!s ultimo». DENZINGER, 1796.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz