BCCCAP00000000000000000000547
DE HABITUDINE RATIONIS AD MYSTERIUM, th. 22, n. 378-380 205 Ex Traditione.-Necesse non est multa documenta recitare, quando– quidem juxta sanctas Patres, mysterium Trinitatis sola fide cognosci– tur: «per fidem, non per inquisitionem, nec per investigationem nec per demonstraiionem. Quanto enim scrutaris, tanto magis ignoratur, et quantum. indagatur, ea magis absconditur» ( 15). Ex ratione theologica.--Omnis nostra cognitio est, vel a priori (per causas), vel a poswriori (per effectus), vel a simultaneo (per notiones). Atqui nullo ex his modo probare possumus, vel existentiam, vel quid– ditatem mysterii Trinitatis. Ergo ... Non a priori, quia Deus causas non habet. Non a posteriori, quia effectus non ducunt ad cognitionem causae nisi sub ea ratione qua a causa procedunt et ab ea pendent. Jamvern creaturae, ex quibus cognoscere possemus Deum, non procedunt nec pen– dent a Deo ut Trino in personis, sed a Deo ut Uno in essentia; proce– dunt enim a Deo, non secundum differentiam personarum, sed secun– dum unitatem naturae, quia Pater et Filius et Spiritus Sanctus non sunt tria principia operationum ad extra, sed unum principium. Er– go... (16). Non a simultaneo. Demonstratio a simultaneo habetur quando ex cognitione alicujus perfectionis infertur alia notio quae est cum ea necessario connexa; sicut ex cognitione causae incausatae infertur notio infinitatis, simplicitatis... Jamvero existentia Trium Divinarum Perso– narum in Deo non connectitur necessario, saltem quoad nos, cum alia notione de Deo. Ergo... Pars 2.ª: Non tamen contra rationem naturalem. 379. Adversarii.-Sunt Ratianalistae, secundum quos mysterium Trinitatis adversaretur rectae rationi; seu, aliis verbis, juxta ipsos, ratio naturalis rite exculta demonstraret hoc mysterium componi non posse cum principiis naturalibus ... «Qui Symbolum «Quicumque» carde recitaverit, leges rationis ab– juravit» (17). In hoc loco reponendi etiam sunt illi, qui, responsiones ad objectio– nes propositas parvipendentes, dicerent eas esse distinctiones mere verbales, quibus nihil a parte rei respondeat, easque nihil aliud esse praeter modum subtilem sese a difficultatibus extricandi et ingeniase evadendi (18). 380. Censura.-Est doctrina saltem theologice certa. «Verum, etsi fides sit supra ralionem, nulla tamen unquarri inter (15) (16) (17) (18) STUS. JOANNES DAMASCENUS, De haer., epil.; Journel, 2367. Patres concilii coloniensis hoc modo argumentati sunt contra A. Gunthe– rum: «Quum Del invisibilia per ea, quae facta sunt, intellecta consp!cian– tur, e rebus creatis ad personarum Trinitatem pertingenctum nobis esset. Id LJutem fieri nequit. quum actus i!le, quo Deus creavit mundum, utpote tribus personis communis, unitatem quidem essentiae, non vero persona– rum Trinitatem, manifestet». Part. 1, t. 2, c. 9; cfr. etiam STUs. THoMAS, 1, q. 32, a. l. STRAUSS Die christl. Glaubenslehre, 1, 460. Cfr. PEscn, De Deo Trino, prop. 69, in nota.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz